Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
agi deinde de concordia coeptum concessumque
in condiciones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve
cui patrum capere eum magistratum liceret.
[2]
ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. hi
tres collegas sibi creaverunt; in his Sicinium fuisse
constat, seditionis auctorem; de duobus, qui fuerint,
minus convenit:
[3]
sunt, qui duos tantum in Sacro monte
creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem
latam.
per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumus
Cominius consulatum inierant.
[4]
his consulibus cum Latinis populis ictum foedus. ad id feriendum consul
alter Romae mansit; alter ad Volscum bellum missus
Antiates Volscos fundit fugatque, conpulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur.
[5]
inde protinus Poluscam, item Volscorum, cepit; tum magna vi
adortus est Coriolos.
erat tum in castris inter primores iuvenum Cn.
Marcius, adulescens et consilio et manu promptus, cui
cognomen postea Coriolano fuit.
[6]
cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum sine ullo
metu extrinsecus inminentis belli Volscae legiones profectae ab Antio invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit.
[7]
is cum delecta militum manu non modo impetum
erumpentium retudit, sed per patentem portam ferox
inrupit in proxima urbis caedeque facta ignem temere
arreptum inminentibus muro aedificiis iniecit.
[8]
clamor
inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu
ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit
animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe, cui
ad ferendam opem venerant.
[9]
ita fusi Volsci Antiates,
[p. 105]
Corioli oppidum captum; tantumque sua laude obstitit
famae consulis Marcius, ut, nisi foedus cum Latinis in
columna aenea insculptum monumento esset, ab Sp.
Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumum
Cominium bellum gessisse cum Volscis memoria
cessisset.
[10]
eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni
vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem
carior plebi factus.
[11]
huic interpreti arbitroque concordiae civium, legato patrum ad plebem, reductori
plebis Romanae in urbem sumptus funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.