Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
confestim et Sabini Romanos territavere; tumultus
enim fuit verius quam bellum. nocte in urbem nuntiatur est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem
amnem pervenisse; ibi passim diripi atque incendi villas.
[2]
missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A.
Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus
consul Servilius cum delecta peditum manu.
[3]
plerosque
palantes eques circumvenit, nec advenienti peditum
agmini restitit Sabina legio; fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo
vinoque, vix fugae quod satis esset virium habuere.
[4]
nocte una audito perfectoque bello Sabino postero
die in magna iam spe undique partae pacis legati
Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro,
bellum indicentes.
[5]
cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius fama haud procul
iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit Romanos,
ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum
arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent.
Ariciam infesto agmine itur,
[6]
nec procul inde cum
Auruncis signa conlata proelioque uno debellatum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.