Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit.
consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius
et M. Minucius. his consulibus aedis Saturno dedicata,
Saturnalia institutus festus dies.
[2]
A. deinde Postumius
et T. Verginius consules facti.
[3]
hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum
apud quosdam invenio: A. Postumium, quia collega
dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem
inde factum.
[4]
tanti errores inplicant temporum rationem
aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui
consules secundum quos, nec quid quoque anno actum
sit, in tanta vetustate non rerum modo sed etiam
auctorum digerere possis.
Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti.
[5]
insignis hic annus est nuntio Tarquinii mortis. mortuus
Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. eo nuntio erecti patres,
erecta plebes.
[6]
sed patribus nimis luxuriosa ea fuit
laetitia; plebi, cui ad eam diem summa ope inservitum
erat, iniuriae a primoribus fieri coepere.
[7]
eodem anno
Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae
[p. 92]
tribus una et uiginti factae. aedes Mercuri dedicata
est idibus Maiis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.