previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. Porsinna primo conatu repulsus consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, [2] praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret; [3] brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet. [4] hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis quam consilio concessum. namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos inproviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor gravem se ad maiora vindicem servabat. [5] itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent. [6] et sciere perfugae indicio, multoque plures, ut in spem universae praedae, flumen traiciunt.

[7] P. Valerius inde T. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina via occultum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuventute ad [p. 82] portam Collinam stare, donec hostis praetereat, inde se obicere, ne sit ad flumen reditus. [8] consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit. [9] hique primi apparuere hosti; Herminius ubi tumultum sensit, consurgit ex insidiis versisque in Lucretium Etruscis terga caedit; dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor: [10] ita caesi in medio praedatores neque ad pugnam viribus pares et ad fugam saeptis omnibus viis. finisque ille tam effuse vagandi Etruscis fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Lartius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Lucretius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Naevia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Via
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Collina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Esquilina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etrusci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gabina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Herminius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VIAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VIA PRAENESTINA
    • Smith's Bio, Aquili'nus
    • Smith's Bio, Flavus, La'rtius
    • Smith's Bio, Publi'cola, Vale'rius
    • Smith's Bio, Tricipti'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: