Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
liberi iam hinc populi Romani res pace belloque
gestas, annuos magistratus imperiaque legum potentiora quam hominum peragam.
[2]
quae libertas ut laetior esset, proxumi regis superbia fecerat. nam priores ita regnarunt, ut haud inmerito omnes deinceps
conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes
ab se auctae multitudinis addiderunt, numerentur.
[3]
neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriae
Superbo exacto rege meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis inmaturae cupidine priorum
regum alicui regnum extorsisset.
[4]
quid enim futurum
fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga
[p. 71]
ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe inpunitatem adepta, soluta regio metu,
agitari coepta esset tribuniciis procellis et in aliena
urbe cum patribus serere certamina,
[5]
priusquam pignera
coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo
tempore adsuescitur, animos eorum consociasset?
[6]
dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovit
tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit,
ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre
possent.
[7]
libertatis autem originem inde magis, quia
annuum imperium consulare factum est, quam quod
deminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres.
omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere;
[8]
id modo cautum est, ne, si ambo fasces haberent,
duplicatus terror videretur.
Brutus prior concedente collega fasces habuit;
qui non acrior vindex libertatis fuerat, quam deinde
custos fuit.
[9]
omnium primum avidum novae libertatis
populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit neminem Romae passuros regnare.
[10]
deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum
patrum numerum primoribus equestris gradus lectis
ad trecentorum summam explevit;
[11]
traditumque inde
fertur, ut in senatum vocarentur, qui patres quique
conscripti essent: conscriptos, videlicet novum senatum,
appellabant lectos. id mirum quantum profuit ad
concordiam civitatis iungendosque patribus plebis
animos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.