previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem. [2] qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent,1 [3?] rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset: [4] tum P. Decium [p. 382] consulem purum piumque deis immortalibus visum2 aeque ac si T. Manlius collega eius devoveretur: [5] eundem P. Decium qui sacra publica populi Romani faceret legi rite non potuisse? id esse periculum, ne suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi? castius eum sacra privata facere et religiosius deos colere quam se? [6] quem paenitere votorum quae pro re publica nuncupaverint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella? [7] numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint;3 numerarentur triumphi: iam ne nobilitatis quidem suae plebeios paenitere. [8] pro certo habere, si quod repens bellum oriatur non plus spei fore senatui populoque Romano in patriciis quam in plebeiis ducibus.

[9] “quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potestinquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia [p. 384] adicere? [10] qui iovis optimi maximi ornatu decoratus4 curru aurato per urbem vectus in Capitolium ascenderit, is non5 conspiciatur cum capide ac lituo, cum6 capite velato victimam caedet auguriumve ex arce capiet? [11] cuius in imaginis7 titulo consulatus censuraque et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi? [12] equidempace dixerim deumeos nos iam populi Romani beneficio esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra honoris8 quam acceperimus et deorum inagis quam nostra causa expetamus ut quos privatim colimus publice colamus.

1 disseruissent ς:disseruisset ω:deseruisset L.

2 A.U.C. 454

3 coeptae sint duker: coeptae sunt ω: coepta sunt F: cepte sunt 0: cepte s_ A: coactae sunt L.

4 A.U.C. 454

5 is non Weissenborn: is ω.

6 cum capide ac lituo, cum Walters: cum capide ac lituo ς: cum li capide ac tuo M: cum lituo PFOT2 (or T1): cum litua U: cum TDLA.

7 in imaginis wesenberg: imaginis (sic) A: imaginis ω.

8 honoris dx: honores ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (62 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nobilitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacerdotes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Toga
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphantium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tunica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gubinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imagines
    • Harper's, Arx
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CAPIS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CORO´NA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), IMAGO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SPO´LIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: