Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. haec comperta perfugarum indiciis cum apud
infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul
divinae humanaeque spei pleni clamore consentienti
pugnam poscunt; paenitet in posterum diem dilatum
certamen; moram diei noctisque oderunt.
[2]
tertia
vigilia noctis, iam relatis litteris a collega, Papirius
silentio surgit et pullarium in auspicium mittit.
[3]
nullum erat genus hominum in castris intactum
cupiditate pugnae, summi infimique aeque intenti
erant; dux militum, miles ducis ardorem spectabat.
[4]
is ardor omnium etiam ad eos qui auspicio intererant pervenit; nam cum pulli non pascerentur,
pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit.
[5]
Consul laetus auspicium
[p. 514]
egregium esse et deis auctoribus rem gesturos1 pronuntiat signumque pugnae proponit.
[6]
exeunti iam
forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes
Samnitium—quadringenariae ferme erant—Cominium profectas. quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius proferri
iubet;
[7]
subsidia2 suis quaeque locis et praefectos subsidiis attribuerat; dextro cornu L. Volumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus legatos alios, C.
Caedicium et T. Trebonium,3 praefecit;
[8]
Sp. Nautium mulos detractis clitellis cum tribus cohortibus4 alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset moto pulvere se5 ostendere.
[9]
dum his intentus imperator erat, altercatio inter
pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque ab
equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati
Sp. Papirio, fratris filio consulis, ambigi de auspicio
renuntiaverunt.
[10]
iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam, ne quid incompertum
deferret, ad consulem detulit.
[11]
cui ille: “tu quidem
macte virtute diligentiaque esto! ceterum qui
auspicio adest si quid falsi nuntiat, in semet ipsum
[p. 516]
religionem recipit: mihi quidem tripudium6 nuntiatum; populo Romano exercituique egregium auspicium est.”
[12]
centurionibus deinde imperavit uti
pullarios inter prima signa constituerent. promovent
et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, ut hostium7 quoque magnificum spectaculum esset.
[13]
priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit. quod ubi consuli nuntiatum est, “Di in
proelio sunt” inquit; “habet poenam noxium
caput!”
[14]
ante consulem haec dicentem corvus voce
clara occinuit; quo laetus augurio consul, adfirmans
nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse
deos, signa canere et clamorem tolli iussit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.