Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. Q. Fabium P. Decium L. Postumius1 Megellus2 et M. Atilius Regulus consules secuti sunt.
[2]
Samnium ambobus decreta provincia est, quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero
populationes Campaniae repeti, tertium tuendis
parari finibus, fama erat.
[3]
Postumium valetudo
adversa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus,
ut in Samnio hostes—ita enim placuerat patribus—
nondum egressos opprimeret.
[4]
velut ex composite
ibi obvium habuere hostem ubi et vastare ipsi
Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in
pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem
prohiberent.
[5]
cum castra castris conlata essent,
quod vix Romanus totiens victor auderet ausi
Samnites sunt—tantum desperatio ultima temeritatis
facit—castra Romana oppugnare; et quamquam non
venit ad finem tam audax inceptum, tamen haud
omnino vanum fuit.
[6]
nebula erat ad multum diei
densa adeo ut lucis usum eriperet non prospectu
[p. 482]
modo extra vallum adempto sed propinquo etiam3 congredientium inter se conspectu.
[7]
hac velut latebra insidiarum freti Samnites vixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad stationem
Romanam in porta segniter agentem vigilias perveniunt.
[8]
improviso oppressis nec animi satis ad
resistendum nec virium fuit. ab tergo castrorum
decumana porta impetus factus;
[9]
itaque captum
quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa
occisus. conclamatum inde ad arma.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.