previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat. nam P. Decius, ubi [p. 418] comperit per exploratores profectum Samnitium1 exercitum, [2?] advocato consilioquid per agrosinquitvagamur vicatim circumferentes bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam exercitus Samnio praesidet; [3] cessere finibus ac sibimet ipsi exsilium conscivere.” adprobantibus cunctis ad Murgantiam, validam urbem, oppugnandam ducit, tantusque ardor militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus populationibus praedae ut uno die vi atque armis urbem caperent. [4] ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique, et alia praeda ingens capta est. quae ne impedimentis gravibus agmen oneraret, convocari milites Decius iubet. [5] “hacineinquitvictoria sola aut hac praeda contenti estis futuri? voltis vos pro virtute spes gerere? omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae vestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo finibus expulistis. [6] vendite ista et inlicite lucro mercatorem ut sequatur agmen; ego subinde suggeram quae vendatis. ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi vos labor haud maior, praeda maior manet.”

[7] divendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt. ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti [p. 420] a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim2 admotis in moenia evasere. [8] captum oppidum ac direptum est; ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta, [9?] et miles ingenti praeda potitus, quam vendere, sicut priorem, coactus; Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus est.3 [10] ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit: et defensa summa vi moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus; sed evicit omnia adsuetus praedae miles. ad tria milia hostium circa muros caesa; praeda militis fuit.

[11] huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur: Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt. [12] sunt qui novorum consulum hanc gloriam faciant, quidam non amborum sed alterius, L.4 Volumni: ei Samnium provinciam evenisse.

1 A.U.C. 458

2 A.U.C. 458

3 ductus est Madvig: ductus ω.

4 L. Sigonius (cf. § 3 and Chap. xvi. § 2, and C. I.L. i2, p.132): p_.ω (wanting in O).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.16
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Murgantia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romulsa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HIRPI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMU´LEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, APP. Clau'dius Caecus
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: