previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. [p. 10073]haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul diuinae humanaeque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt; paenitet in posterum diem dilatum certamen; moram diei noctisque oderunt. [2] tertia uigilia noctis iam relatis litteris a collega Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit. [3] nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnae; summi infimique aeque intenti erant; [4] dux militum, miles ducis ardorem spectabat. is ardor omnium etiam ad eos qui auspicio intererant peruenit; nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiauit. [5] consul laetus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit. [6] exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga uiginti cohortes Samnitiumquadringenariae ferme erantCominium profectas. quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius proferri iubet. [7] subsidia suis quaeque locis et praefectos subsidiis attribuerat; dextro cornu L. Uolumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Caedicium et <T.> [8] Trebonium, praefecit; Sp. Nautium mulos detractis clitellis cum <tribus> cohortibus alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset motu pulueris se ostendere. [9] dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio, fratris filio consulis, ambigi de auspicio renuntiauerunt. [10] iuuenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam ne quid incompertum deferret ad consulem detulit. [11] cui ille: 'tu quidem macte uirtute diligentiaque esto; ceterum qui auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religionem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo [12] Romano exercituique egregium auspicium est.' centurionibus deinde imperauit uti pullarios inter prima signa constituerent. promouent et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectaculum esset. [13] priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit; quod ubi consuli nuntiatum est, 'di in proelio sunt' inquit; [14] 'habet poenam noxium caput.' ante consulem haec dicentem coruus uoce clara occinuit; quo laetus augurio consul, adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (35 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: