previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. uix humanae inde opis uideri pugna potuit. Romani duce amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac nouam de integro uelle instaurare pugnam; [2] Galli et maxime globus circumstans consulis corpus uelut alienata mente uana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae. [3] [p. 10052]at ex parte altera pontifex Liuius, cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse, uociferari uicisse Romanos defunctos consulis fato; [4] Gallos Samnitesque Telluris Matris ac Deorum Manium esse; rapere ad se ac uocare Decium deuotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse. [5] superueniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius, cum subsidiis ex nouissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi. ibi auditur P. Deci euentus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda. [6] itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato uideretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila, quae strata inter duas acies iacebant, atque in testudinem hostium coniecta; [7] quibus plerisque in scuta uerutisque raris in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent. haec in sinistro cornu Romanorum fortuna uariauerat. [8] Fabius in dextro primo, ut ante dictum est, cunctando extraxerat diem; dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem uim habere uisa, [9] [p. 10053]praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transuersos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commouere hostem. [10] postquam non resisti uidit et haud dubiam lassitudinem esse, tum collectis omnibus subsidiis, quae ad id tempus reseruauerat, et legiones concitauit et signum ad inuadendos hostes equitibus dedit. [11] nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur: [12] Galli testudine facta conferti stabant. tum Fabius audita morte collegae Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumuectos ab tergo Gallicam inuadere aciem; [13] tertiae deinde legionis subsequi principes et, qua turbatum agmen hostium uiderent impetu equitum, instare ac territos caedere. [14] ipse aedem Ioui Uictori spoliaque hostium cum uouisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo omnis consternata agebatur. [15] sub ipso uallo, quia tantam multitudinem portae non recepere, temptata ab exclusis turba suorum pugna est; [16] ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit; compulsi deinde intra uallum Samnites paruoque certamine capta castra et Galli ab tergo circumuenti. [17] caesa eo die hostium uiginti quinque milia, octo capta; nec incruenta uictoria fuit; [18] nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti. Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in aceruum Ioui Uictori cremauit. [19] consulis corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inueniri non potuit; postero die inuentum relatumque est cum multis militum lacrimis. [20] intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: