previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. dum ambo consules omnisque Romana uis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio noui exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines per Uescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt. [2] Uolumnium magnis itineribus in Samnium redeuntemiam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderatfama de Samnitium exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios conuertit. [3] ut in Calenum [agrum] uenit, et ipse cernit recentia cladis uestigia et Caleni narrant tantum iam praedae hostes trahere ut uix explicare agmen possint; [4] itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant. [5] ea quamquam similia ueris erant, certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui uagos praedatores in agro palantes intercipiant; [6] ex quibus inquirendo cognoscit ad Uolturnum flumen sedere hostem, inde tertia uigilia moturum; iter in Samnium esse. [7] [p. 10036]his satis exploratis profectus tanto interuallo ab hostibus consedit ut nec aduentus suus propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret. [8] aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum quid agatur mittit. intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo [inter alios] consensu nec satis certo imperio. [9] tempus adgrediendi aptissimum uisum est; et iam lux appetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur. [10] Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra tutius foret; inter cunctationem opprimuntur et Romani iam transcenderant uallum caedesque ac tumultus erat in castris. [11] Samnitium agmen, praeterquam hostili tumultu, captiuorum etiam repentina defectione turbatum erat, [12] qui partim ipsi soluti uinctos soluebant, partim arma in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini praebebant. [13] memorandum deinde edidere facinus; nam Staium Minatium ducem adeuntem ordines hortantemque inuadunt; dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt. [14] reuocata eo tumultu prima signa Samnitium proeliumque iam profligatum integratum est; nec diutius sustineri potuit. [15] [p. 10037]caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti captiin eis tribuni militum quattuorsigna militaria triginta, et, quod laetissimum uictoribus fuit, captiuorum recepta septem milia et quadringenti, <et> praeda ingens sociorum; accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praestituta die. [16] quarum rerum non exstitit dominus, militi concessae; coactique uendere praedam ne alibi quam in armis animum haberent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (27 total)
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Osca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Staius Minacius.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ala
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Volumnius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vescini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulturnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caleni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calenus ager
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falernus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), OSCI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VESCIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VULTURNUS
    • Smith's Bio, Staius Mina'cius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: