previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt. pars imperatorem suum orare ne collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatam sperneretur; [2] plures abeunti Uolumnio obsistere; obtestari ne prauo cum collega certamine rem publicam prodat: si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxae fore; [3] eo rem adductam ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Uolumnium sit delegatum; neminem quaesiturum quae uerba Appi sed quae fortuna exercitus fuerit; [4] dimitti ab Appio eum sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur modo uoluntatem militum. [5] haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt. ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam, in quam inter paucos certatum uerbis fuerat; [6] [p. 10033]et cum Uolumnius, causa superior, ne infacundus quidem aduersus eximiam eloquentiam collegae uisus esset, [7] cauillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberentpriore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse, [8] nunc iam populares orationes serere—, 'quam mallem' inquit Uolumnius, 'tu a me strenue facere quam ego abs te scite loqui didicissem.' postremo condicionem ferre, quae decretura sit, non oratorneque enim id desiderare rem publicamsed imperator uter sit melior. [9] Etruriam et Samnium prouincias esse; utram mallet eligeret; suo exercitu se uel in Etruria uel in Samnio rem gesturum. [10] tum militum clamor ortus, ut simul ambo bellum Etruscum susciperent. [11] quo animaduerso consensu Uolumnius 'quoniam in collegae uoluntate interpretanda' inquit 'erraui, non committam ut quid uos uelitis obscurum sit: manere an abire me uelitis clamore significate.' [12] tum uero tantus est clamor exortus ut hostes e castris exciret. armis arreptis in aciem descendunt. et Uolumnius signa canere ac uexilla efferri castris iussit; [13] Appium addubitasse ferunt cernentem seu pugnante seu quieto se fore collegae uictoriam; deinde ueritum ne suae quoque legiones Uolumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum dedisse. [14] ab neutra parte satis commode instructi fuerunt; nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam [15] ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. [16] [p. 10034]prius concurrit Uolumnius quam Appius ad hostem perueniret; itaque fronte inaequali concursum est; et uelut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Uolumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere. [17] dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse: 'Bellona, si hodie nobis uictoriam duis, ast ego tibi templum uoueo.' [18] haec precatus uelut instigante dea et ipse collegae et exercitus uirtutem aequauit ducis: †imperatoria opera exsequuntur et milites†; [19] ne ab altera parte prius uictoria incipiat adnituntur. ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes quam cum qua manus conserere adsueti fuerant. [20] urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad castra; ibi interuentu Gelli cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna. [21] [p. 10035]his quoque mox fusis iam a uictoribus castra oppugnabantur; et cum Uolumnius ipse portae signa inferret, Appius Bellonam uictricem identidem celebrans accenderet militum animos, per uallum, per fossas inruperunt. [22] castra capta direptaque; praeda ingens parta et militi concessa est. septem milia octingenti hostium occisi, duo milia et centum uiginti capti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.32
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabellae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Volumnius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SABI´NI
    • Smith's Bio, Bello'na
    • Smith's Bio, APP. Clau'dius Caecus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: