previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. consules noui, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites hostes, [2] alter Etruscos deligeret, quantaeque in hanc aut in illam prouinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset, [3] ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores concilii Etruriae populorum de petenda pacehaberi†, totam belli molem in Samnium auerterunt. [4] profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis qua uenturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt. [5] ubi in hostium fines uentum est, uterque populabundus effuso agmine incedit. [6] explorant tamen latius quam populantur; igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta ualle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant. [7] [p. 10024]Fabius impedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico imposito praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit. [8] Samnites desperato improuiso tumultu, quando in apertum semel discrimen euasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere. itaque in aequum descendunt ac fortunae se maiore animo quam spe committunt; [9] ceterum, siue quia ex omnium Samnitium populis quodcumque roboris fuerat contraxerant seu quia discrimen summae rerum angebat animos, aliquantum quoque aperta pugna praebuerunt terroris. [10] Fabius ubi nulla ex parte hostem loco moueri uidit, Maximum filium et M. Ualerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari ut, [11] si quando unquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius gloriam inuictam praestent: [12] peditum certamine immobilem hostem restare; omnem reliquam spem in impetu esse equitum. et ipsos nominatim iuuenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus, nunc promissis onerat. [13] ceterumquando, ne ea quoque temptata uis proficeret,† consilio grassandum, [14] [p. 10025]si nihil uires iuuarent, ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen auersoque hosti ab tergo repente se ostendere. [15] equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis, ex improuiso ante signa euecti, praebuerunt tumultus. [16] aduersus incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit; et postquam inritum inceptum erat, recepti post signa proelio excesserunt. [17] creuit ex eo hostium animus nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui uim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset. [18] ibi integrae uires sistunt inuehentem se iam Samnitem; et temporeinprouisaex montibus signa clamorque sublatus non uero tantum metu terruere Samnitium animos; [19] nam et Fabius Decium collegam appropinquare exclamauit, et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt; [20] errorque utilis Romanis oblatus fugae formidinisque Samnites impleuit maxime territos ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur. [21] et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta uictoria fuit: tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta; signa militaria capta tria et uiginti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nepete
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sidicinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Soranus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sutrium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tifernum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falisci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Fulvius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Rullianus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NE´PETE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SIDICI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SU´TRIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TIFERNUS
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: