Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47.
exacto iam anno novi tribuni plebis magistratum inierant, iisque ipsis, quia vitio creati erant,
[p. 621]
quinque post dies alii suffecti.—
[2]
lustrum conditum eo
anno est a P. Cornelio Arvina, C. Marcio Rutilo censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo
trecenta viginti unum.
[3]
censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undevicesimum fuit.—eodem
anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos
Romanos spectarunt palmaeque tum primum translato
e Graecia more victoribus datae.—
[4]
eodem anno ab
aedilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt, damnatis
aliquot pecuariis via a Martis silice ad Bovillas perstrata est.
comitia consularia L. Papirius habuit;
[5]
creavit consules Q. Fabium Maximi f. Gurgitem et D. Iunium
Brutum Scaevam; ipse Papirius praetor factus.
[6]
multis rebus laetus annus vix ad solacium unius
mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros,
suffecit; portentoque iam similis clades erat, et libri
aditi, quinam finis aut quod remedium eius mali ab
diis daretur.
[7]
inventum in libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum. neque eo anno, quia bello
occupati consules erant, quicquam de ea re actum,
praeterquam quod unum diem Aesculapio supplicatio
habita est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.