previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, [2] tribus consulatibus censuraque collegae nec gloria magis rerum, quae ingens erat, quam concordia inter se clari. quae ne perpetua esset, ordinum magis quam ipsorum inter se certamen intervenisse reor, [3] patriciis tendentibus, ut Fabius Etruriam [p. 591] extra ordinem provinciam haberet, plebeis auctoribus Decio, ut ad sortem rem revocaret. [4] fuit certe contentio in senatu. et postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad populum est. in contione, ut inter militares viros et factis potius quam dictis fretos, pauca verba habita. Fabius, [5] quam arborem consevisset, sub ea legere alium fructum indignum esse dicere; se aperuisse Ciminiam silvam viamque per devios saltus Romano bello fecisse. [6] quid se id aetatis sollicitassent, si alio duce gesturi bellum essent? nimirum adversarium se, non socium imperii legisse sensim exprobrat et invidisse Decium concordibus collegiis tribus. [7] postremo se tendere nihil ultra, quam ut, si se dignum provincia ducerent, in eam mitterent: in senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum. [8] P. Decius senatus iniuriam querebatur: quoad potuerint, patres adnisos, ne plebeis aditus ad magnos honores esset; postquam ipsa virtus pervicerit, [9] ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri, quem ad modum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem vertantur. [10] omnis ante se consules sortitos provincias esse; nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare. [11] si honoris eius causa, ita eum de se deque re publica meritum esse, ut faveat Q. Fabi gloriae, quae modo non sua contumelia splendeat; [12] cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur? [13] gloriari Fabium rebus in Etruria gestis; velle et P. Decium gloriari, et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens novum ex inproviso incendium darct, eum se extincturum. [14] postremo se collegae honores praemiaque concessurum verecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum; [15] et, si nihil aliud ex eo [p. 592] certamine tulerit, illud certe laturum, ut, quod populi sit, populus iubeat potius, quam patres gratificentur. [16] Iovem optimum maximum deosque inmortales se precari, ut ita sortem aequam sibi cum collega dent, si eandem virtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint. [17] certe id et natura aequum et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, eos consules esse, quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit.

Fabius nihil aliud precatus populum Romanum, [18] quam ut, priusquam intro vocarentur ad suffragium tribus, Ap. Claudi praetoris adlatas ex Etruria litteras audirent, comitio abiit. nec minore populi consensu quam senatus provincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (10 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.1
  • Cross-references to this page (6):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: