Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra
obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset.
[2]
ibi
quoque plus fugae fuit quam caedis: duo milia Apulorum caesa; spretoque eo hoste Decius in Samnium
legiones duxit.
[3]
ibi duo consulares exercitus diversis
[p. 580]
vagati partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt.
[4]
quadraginta et quinque loca in Samnio fuere,
in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et
octoginta;
[5]
nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo illis insigniora monumenta vastitatis
circa regionumque depopulatarum.
[6]
Fabius etiam urbem
Cimetram cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta.
[7]
inde comitiorum causa Romam profectus maturavit eam rem agere. cum primo vocatae Q. Fabium
consulem dicerent omnes centuriae,
[8]
Ap. Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui
magis honoris causa, quam ut patricii recuperarent
duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis
viribus incubuit, ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.
[9]
Fabius primo de se eadem fere quae priore anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas;
orare, ut ex caeno plebeio consulatum extraheret
maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis
gentibus redderet.
[10]
Fabius silentio facto media oratione
studia hominum sedavit; facturum enim se fuisse dixit,
ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam
se consulem fieri videret;
[11]
nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo exemplo
non habiturum.
[12]
ita L. Volumnius de plebe cum Ap.
Claudio consul est factus, priore item consulatu inter
se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum
Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus
haud dubie praestantem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.