previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. [p. 1069]

Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia interdum iactari uoces a iuuene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius uoluntate plebis agro capto ex hostibus uiritim diuiso, ausus est ferre ad populum uellent iuberentne se regnare; tantoque consensu quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus. [2] neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo eo impensius quia de agro plebis aduersa patrum uoluntate senserat agi, criminandi Serui apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuuenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. [3] tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque regnum esset quod scelere partum foret. [4] hic L. TarquiniusPrisci Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderimfratrem habuerat Arruntem Tarquinium mitis ingenii iuuenem. [5] his duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus. forte ita inciderat ne duo uiolenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Serui regnum esset constituique ciuitatis mores possent. [6] angebatur ferox Tullia nihil materiae in uiro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum auersa Tarquinium eum mirari, eum uirum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod uirum nacta muliebri cessaret audacia. [7] [p. 1070]contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est. ea secretis uiri alieni adsuefacta sermonibus nullis uerborum contumeliis parcere de uiro ad fratrem, de sorore ad uirum; et se rectius uiduam et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset; [8] si sibi eum quo digna esset di dedissent uirum, domi se propediem uisuram regnum fuisse quod apud patrem uideat. [9] celeriter adulescentem suae temeritatis implet; [Arruns Tarquinius et Tullia minor] prope continuatis funeribus cum domos uacuas nouo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis, magis non prohibente Seruio quam adprobante.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: