previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. deuictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus pluuisse. [2] quod cum credi uix posset, missis ad id uisendum prodigium in conspectu haud aliter quam cum grandinem uenti glomeratam in terras agunt crebri cecidere caelo lapides. [3] uisi etiam audire uocem ingentem ex summi cacuminis luco ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae uelut dis quoque simul cum patria relictis obliuioni dederant, et aut Romana sacra susceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant deum. [4] [p. 1047]Romanis quoque ab eodem prodigio nouendiale sacrum publice susceptum est, seu uoce caelesti ex Albano monte missanam id quoque traditurseu haruspicum monitu; mansit certe sollemne ut quandoque idem prodigium nuntiaretur feriae per nouem dies agerentur. [5] haud ita multo post pestilentia laboratum est. unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae quam domi iuuenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus. [6] tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis paruisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum impleret. [7] uolgo iam homines eum statum rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes, unam opem aegris corporibus relictam si pax ueniaque ab dis impetrata esset credebant. [8] ipsum regem tradunt uoluentem commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Ioui Elicio facta inuenisset, operatum his sacris se abdidisse; sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam caelestium speciem sed ira Iouis sollicitati praua religione fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnauit annos duos et triginta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (19 total)
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lapis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Novemdiale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pestis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tullus Hostilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Albani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Augures
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Feriae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FE´RIAE
    • Smith's Bio, Eli'cius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: