previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. [p. 1041]nec diu pax Albana mansit. inuidia uolgi quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, uanum ingenium dictatoris corrupit, et quoniam recta consilia haud bene euenerant, prauis reconciliare popularium animos coepit. [2] igitur ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae ciuitati animorum plus quam uirium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reseruat. [3] Fidenates, colonia Romana, Ueientibus sociis consilii adsumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. [4] cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit. ubi Anienem transiit, ad confluentes conlocat castra. inter eum locum et Fidenas Ueientium exercitus Tiberim transierat. [5] hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus aduersus Ueientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat. Albano non plus animi erat quam fidei. nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit; [6] inde ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem, fluctuansque animo ut tereret tempus ordines explicat. consilium erat qua fortuna rem daret, ea inclinare uires. [7] miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques citato equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim uouit Salios fanaque Pallori ac Pauori. [8] equitem clara increpans uoce ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu circumduci Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga inuadant; [9] [p. 1042]idem imperat ut hastas equites erigerent. id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui uiderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant. terror ad hostes transit; et audiuerant clara uoce dictum, et magna pars Fidenatium, ut quibus coloni additi Romani essent, Latine sciebant. [10] itaque ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga uertunt. instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Ueientem alieno pauore perculsum ferocior redit. nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat. [11] quo postquam fuga inclinauit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii dum cunctantur in ripis inter fugae pugnaeque consilium oppressi. non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (44 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: