previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. [2] sed quia in ciuitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae uicis desererentur flaminem Ioui adsiduum sacerdotem creauit insignique eum ueste et curuli regia sella adornauit. huic duos flamines adiecit, Marti unum, [3] alterum Quirino, uirginesque Uestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum. his ut adsiduae templi antistites essent stipendium de publico statuit; uirginitate aliisque caerimoniis uenerabiles ac sanctas fecit. [4] Salios item duodecim Marti Gradiuo legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit. [5] pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. [6] cetera quoque omnia publica priuataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes ueniret, ne quid diuini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur; [7] nec caelestes modo caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus alioue quo uisu missa susciperentur atque curarentur. ad ea elicienda ex mentibus diuinis Ioui Elicio aram in Auentino dicauit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (56 total)
  • Cross-references to this page (34):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Manes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mars
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Num. Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numa Pompilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quirinalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quirinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacerdotes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salios
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ancilia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vesta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vestalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dialis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flamen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Harper's, Elicius
    • Harper's, Prodigium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FLAMEN
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRODI´GIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SACERDOS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SALII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VECTIGA´LIA TEMPLO´RUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VESTA´LES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Eli'cius
    • Smith's Bio, Gradi'vus
    • Smith's Bio, Numa Ma'rcius
    • Smith's Bio, Papi'rius, C.
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: