previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit; quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset cum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. [3] alii ab numero avium quae augurio regnum portenderant eum secutum numerum putant: me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus1 ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum2 quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod [p. 32] ex duodecim populis communiter creato rege3 singulos singuli populi lictores dederint.

[4] crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia adpetendo loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam ad id quod tum hominum erat munirent. [5] deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adiciendae multitudinis causa vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum qui nunc saeptus escendentibus4 inter duos lucos est, asylum aperit. [6] eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. [7] cum iam virium haud paeniteret, consilium deinde viribus parat. centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant qui creari patres possent. patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

1 hoc genus Gronov.: et hoc genus ω.

2 et numerumn Heumann: numerurm ω.

3 A.U.C. 1

4 escendentibus Edwards: descendentibus ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (73 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=60
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.29
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patricii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Toga
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apparitores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Asyla
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vrbium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Curulis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imperium
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
    • Harper's, Fasces
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), APPARITO´RES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ASY´LUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CEL´ERES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FASCES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LICTOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PATRI´CII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LAV´INIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: