previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. huic orationi Servius cum intervenisset1 trepido nuntio excitatus, extemplo a vestibulo curiae magna voceQuid hoc,” inquit, “Tarquini, rei est? qua tu audacia me vivo vocare ausus es patres aut in sede considere mea?” [2] cum ille ferociter ad haec, se patris sui tenere sedem, multo quam servum potiorem filium regis regni heredem, satis illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis, clamor ab utriusque fautoribus oritur, et concursus populi fiebat in curiam, apparebatque regnaturum qui vicisset. [3] tum Tarquinius necessitate iam etiam ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et viribus validior, medium arripit Servium elatumque e curia in inferiorem partem per gradus deiecit; inde ad cogendum senatum in curiam rediit. [4] fit fuga regis apparitorum atque comitum: ipse prope exsanguis cum sine regio comitatu domum se reciperet ab iis,2 qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant interficitur. [5] creditur, quia non abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliae id factum. carpento certe, id quod satis constat, in forum invecta, nec reverita coetum virorum, evocavit virum e curia regemque prima appellavit. [6] a quo facessere iussa ex tanto tumultu, cum se domum reciperet pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, [p. 170] flectenti carpentum dextra in Urbium clivum ut in3 collem Esquiliarum eveheretur, restitit pavidus atque inhibuit frenos is qui iumenta agebat, iacentemque dominae Servium trucidatum ostendit. [7] foedum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus estSceleratum vicum vocantquo amens agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse4 ad penates suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes propediem exitus sequerentur.

[8] Ser. Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset. ceterum id quoque ad gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna occiderunt. [9] id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum liberandae patriae consilia agitanti5 intervenisset.

1 A.U.C. 176-220

2 cum sine regio comitatu domum se reciperet ab iis alschefaki: cum semianimis (or -mes) regio comitatu domum se reciperet pervenissetque ad summum cōs primum vicum ω.

3 A.U.C. 176-220

4 tulisse ω2ς: tulisset ω.

5 agitanti Rς: agitanci M?: agitandi ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sceleratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servius Tullius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tulliae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vrbius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carpentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clivus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dianium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Esquiliartus
    • Harper's, Domus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Tu'llius, Se'rvius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (31):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: