Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. censu perfecto, quem maturaverat metu
legis de incensis latae cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis in campo Martio prima
luce adessent.
[2]
ibi instructum exercitum omnem
suovetaurilibus1 lustravit; idque conditum lustrum
appellatum, quia is2 censendo finis factus est. milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur; adicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor eorum qui
arma ferre possent eum numerum fuisse.
[3]
ad eam
multitudinem urbs quoque amplificanda visa est.
addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; inde
deinceps auget Esquilias, ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat. aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert.
[4]
pomerium, verbi
vim solam intuentes, postmoerium interpretantur
esse; est autem magis circamoerium, locus quem in
condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum
[p. 156]
ducturi erant, certis circa terminis inaugurate3 consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt,
et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret
soli.
[5]
hoc spatium, quod neque habitari neque arari
fas erat, non magis quod post murum esset quam
quod murus post id, pomerium Romani appellarunt;
et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.