previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. ex iis,1 qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent [p. 150] octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum2 ac iuniorum; [2] prima3 classis omnes appellati; seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris bella gererent. arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec ut tegumenta corporis essent; tela in hostem hastaque et gladius. [3] additae huic classi duae fabrum centuriae, quae sine armis stipendia facerent; datum munus ut machinas in bello facerent.4 [4] secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, viginti conscriptae centuriae. arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem. [5] tertiae classis5 quinquaginta6 milium censum esse voluit; totidem centuriae et hae7 eodemque discrimine aetatium factae. nec de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae. [6] in quarta classe census quinque et viginti milium; totidem centuriae fatae; arma mutata, nihil praeter hastam et verutum datum. [7] quinta classis aucta; centuriae triginta factae; fundas lapidesque missiles hi secum gerebant. his8 accensi cornicines tubicinesque,9 in duas10 centurias distributi. undecim milibus haec classis censebatur. hoc minor census reliquam multitudinem habuit; [8] inde una centuria facta est immunis militia. ita [p. 152] pedestri exercitu ornato distributoque equitum ex11 primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. [9] Sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit. ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina milia aeris in annos singulos penderent. haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera. [10] deinde est honos additus; non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure promisce omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset. [11] equites enim vocabantur primi; octoginta inde primae classis centuriae; ibi12 si variaret, quod raro incidebat, institutum ut13 secundae classis vocarentur, nec fere unquam infra ita descenderunt,14 ut ad infimos pervenirent. [12] nec mirari oportet hunc ordinem, qui nunc est post expletas quinque et triginta tribus duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque, ad15 institutam ab Ser. Tullio summam non convenire. [13] quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque qui habitabantur, partes eas tribus [p. 154] appellavit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius16 quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

1 iis ald.: his ω.

2 A.U.C. 176-220

3 prima ςF3R2: prime R?: primo ω.

4 facerent lipsius: ferrent ω.

5 tertiae classis ς: tertia classis ω.

6 quinquaginta sobius: in quinquaginta ω.

7 hae ς: haec ω.

8 his iac. Perizonius: in his ω.

9 tubicinesque ς: tibicinesque ω.

10 duas sigonius (cf. Dion. Hal. iv. 17, 3): tres ω.

11 A.U.C. 176-220

12 centuriae; ibi ς: centuriae primum peditum uocabantur ibi ω.

13 incidebat, institutum ut novák: incidebat ut ω.

14 descenderunt ς: descenderent ω.

15 ad ς: se (or sese, or sed) ad ω.

16 A.U.C. 176-220

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (94 total)
  • Commentary references to this page (35):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (39):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suffragia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tributum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tubicines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Accensi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Viduae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Census
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centuriae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cives
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Classis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cornicines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fabrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuniores
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • Harper's, Accensi
    • Harper's, Clipeus
    • Harper's, Scutum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ACCENSI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AES EQUESTRE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CLIP´EUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), E´QUITES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FABRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNDA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), O´CREA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PER PI´GNORIS CAPIO´NEM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TIRIBU´TUJM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VOCONIA LEX
    • Smith's Bio, Tu'llius, Se'rvius
    • Smith's Bio, Sp. Ca'ssius Viscelli'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: