Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. nec iam publicis magis consiliis Servius
quam privatis munire opes, et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquini liberum esset, duas filias iuvenibus
regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis, iungit;
[2]
nec
rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin
invidia regni etiam inter domesticos infida omnia
atque infesta faceret. peropportune ad praesentis
[p. 148]
quietem status bellum cum Veientibus—iam enim1 indutiae exierant—aliisque Etruscis sumptum.
[3]
in
eo bello et virtus et fortuna enituit Tulli; fusoque
ingenti hostium exercitu haud dubius rex seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit.
[4]
adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus,
ut quemadmodum Numa divini auctor iuris fuisset,
ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis
ordinumque quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent.
[5]
censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro
imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut
ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum classes
centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit,2 vel paci decorum vel bello.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.