Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. devictis Sabinis cum in magna gloria1 magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset,
nuntiatum regi patribusque est in monte Albano
lapidibus pluvisse.
[2]
quod cum credi vix posset, missis
ad id visendum prodigium, in conspectu haud aliter
quam cum grandinem venti glomeratam in terras
agunt, crebri cecidere caelo lapides.
[3]
visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut
patrio ritu sacra Albani facerent, quae velut dis
quoque simul cum patria relictis oblivioni dederant,
et aut Romana sacra susceperant aut fortunae, ut fit,
obirati cultum reliquerant deum.
[4]
Romanis quoque
ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce caelesti ex Albano monte missa
—nam id quoque traditur—seu haruspicum monitu;
mansit certe sollemne, ut quandoque idem prodigium
nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur.
[5]
haud ita multo post pestilentia laboratum est.
unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen
ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora
etiam credente militiae quam domi iuvenum corpora
esse, donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus.
[6]
tunc adeo fracti simul cum corpore sunt
spiritus illi feroces, ut qui nihil ante ratus esset
minus regium quam sacris dedere animum, repente
omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius
[p. 112]
degeret religionibusque etiam populum impleret.2
[7]
vulgo iam homines eum statum rerum qui sub
Numa rege fuerat requirentes, unam opem aegris
corporibus relictam, si pax veniaque ab dis impetrata
esset, credebant.
[8]
ipsum regem tradunt volventem
commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio facta invenisset, operatum iis3 sacris se abdidisse; sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam caelestium speciem, sed ira Iovis sollicitati prava
religione fulmine ictum cum domo conflagrasse.
Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et
triginta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.