Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. inter haec iam praemissi Albam erant
equites qui multitudinem traducerent Romam. legiones deinde ductae ad diruendam urbem.
[2]
quae
ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille
nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum
effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta
clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
[3]
sed silentium triste ac
tacita maestitia ita defixit omnium animos ut prae
metu quid1 relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur.
[4]
ut vero iam equitum
clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum
quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur,
pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus
natus quisque educatusque esset relinquentes exirent,
iam continens agmen migrantium impleverat vias,
[5?]
et
[p. 106]
conspectus aliorum mutua miseratione integrabat2 lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa
augusta praeterirent ac velut captos relinquerent
deos.
[6]
egressis urbe3 Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac ruinis dedit; templis tamen deum —ita enim edictum ab rege fuerat—temperatum
est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.