previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. nec diu pax Albana mansit. invidia volgi, quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit,1 vanum ingenium dictatoris corrupit, et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis [p. 96] reconciliare popularium animos coepit. [2] igitur, ut2 prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat. [3] Fidenates colonia Romana Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. [4] cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit. ubi Anienem transiit,3 ad confluentis conlocat castra. inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat. [5] hi in4 acie prope flumen tenuere dextrum cornu: in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Veientem hostem derigit5 suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat. Albano non plus animi erat quam fidei. nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit; [6] inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem, fluctuansque animo ut tereret tempus ordines explicat. consilium erat, qua fortuna rem daret ea inclinare vires. [7] miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques citato [p. 98] equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re6 trepida duodecim vovit Salios fanaque Pallori ac Pavori. [8] equitem clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant; idem imperat ut hastas equites erigerent.7 [9] id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit: qui viderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant. terror ad hostes transit; et audiverant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut quibus coloni additi Romani8 essent, Latine sciebant. [10] itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intereluderentur ab oppido, terga vertunt. instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit. nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat. [11] quo postquam fuga inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi. non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

[p. 100]

1 fuerit ω: fuerat HR2: foret madvig.

2 A.U.C. 82-114

3 transiit D2ς: transierat Uς: transit ω.

4 hi in Weissenborn: hi (or hii or hic) et in ω.

5 derigit PL: dirigit ω.

6 A.U.C. 82-114

7 erigerent ς: erigere erigerent iubeat M: erigerent iubeat (or erigere iubeat, or eriere iubeat, or erigere erigerent iubet, or erigere iubet) ω.

8 ut quibus . . . Romani Walters (following Tan. faber's ut queis .. Romani): ut qui (et qui DL). . . Romanis ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (71 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.15
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mettius Fuffetius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pallori
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pavori
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salios
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tullus Hostilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Albani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coloni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fidenas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fidenates
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SALII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FIDE´NAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
    • Smith's Bio, Hosti'lia Gens
    • Smith's Bio, Me'ttius Fuffe'tius
    • Smith's Bio, Pallor
    • Smith's Bio, Pavor
    • Smith's Bio, Saserna
  • Cross-references in general dictionaries to this page (39):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: