previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto, quid imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis habeat: usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. ita exercitus inde domos abducti. [2] princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. [3] movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam. [4] “abi hinc cum immaturo amore ad sponsuminquit, “oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. [5] sic eat quaecumque Romana lugebit hostem.”

atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. tamen raptus in ius ad regem. rex, ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac1 secundum iudicium supplicii auctor [p. 92] esset, concilio populi advocatoduumviros,” inquit,2qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.” [6] lex horrendi carminis erat: duumviri perduellionem iudicent; si a duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium. [7] hac lege duumviri creati. qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis3P. Horati, tibi perduellionem iudico,” inquit; “i, lictor,4 colliga manus.” [8] accesserat lictor iniciebatque laqueum. tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete, “provoco,” inquit. itaque5 provocatione certatum ad populum est. [9] moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare: ni ita esset, patrio iure in filium6 animadversurum fuisse. orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. [10] inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc pila Horatia appellatur ostentans, “huncineaiebat, “quem modo [p. 94] decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis,7 Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. [11] I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis huius; arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?” [12] non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae. itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica. [13] is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem. id hodie quoque publice semper refectum manet: sororium tigillum vocant. [14] Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

1 ac rhenatnu F3: ad ω.

2 A.U.C. 82-114

3 iis madvig: his ω.

4 inquit i, lictor ς modius: inqui i lictor M: inquit lictor ω.

5 itaque Tan. Faber: ita de ω.

6 filium ς: filiam ω.

7 A.U.C. 82-114

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (109 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.12
  • Cross-references to this page (37):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Paludamentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perduellionem
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Piaculare
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pila
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sororium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tigillum Sororium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tullus Hostilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carmen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Curiatii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Duumviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Horatia Pila
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Horatia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Horatius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Horatius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iudicia publica
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • Harper's, Crux
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), APPELLA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARBOR INFE´LIX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CRIMEN
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CRUX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FURCA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MAJESTAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PERDUELLIO´NIS DUOVIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Hora'tia
    • Smith's Bio, Hora'tia Gens
    • Smith's Bio, P. Hora'tius
    • Smith's Bio, P. Hora'tius
    • Smith's Bio, Me'ttius Fuffe'tius
    • Smith's Bio, Soro'ria
  • Cross-references in general dictionaries to this page (55):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: