Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
pr. facturusne operae pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio
nec,
[2]
si sciam, dicere ausim, quippe qui cum veterem
tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper
scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut
scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt.
utcumque erit,
[3]
iuvabit tamen rerum gestarum memoriae
principis terrarum populi pro virili parte et ipsum
consuluisse; et si in tanta scriptorum turba mea fama
in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me,
qui nomini officient meo, consoler.
[4]
res est praeterea
et inmensi operis, ut quae supra septingentesimum
annum repetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo
creverit, ut iam magnitudine laboret sua; et legentium
plerisque haud dubito quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint festinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt;
[5]
ego contra hoc
quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu
malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam,
[p. 2]
omnis expers curae, quae scribentis animum etsi
non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
[6]
quae ante conditam condendamve urbem poeticis
magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum
monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere
in animo est.
[7]
datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augtstiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores: ea belli gloria
est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui
parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes
humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur.
[8]
sed haec et his similia, utcumque animadversa
ant existimata erunt, haud in magno equidem ponam
discrimine:
[9]
ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos
viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et
auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina
velut desidentis primo mores sequatur animo, deinde
ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra
nec remedia pati possumus, perventum est.
[10]
hoc illud
est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum,
omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri: inde tibi tuaequae rei publicae quod
imitere capias, inde foedum inceptu, foedum exitu,
quod vites.
[11]
ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut
nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec
bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam
serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus
ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit:
adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis
erat;
[12]
nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates
desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. sed querellae, ne tur quidem gratae futurae, cum forsitan necessariae erunt, ab
[p. 3]
initio certe tantae ordiendae rei absint;
[13]
cum bonis
potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus
prosperos darent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.