Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
iam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe
quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent.
[2]
tum ex consilio patrum Romulus legatos
circa vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque
novo populo peterent:
[3]
urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas
opes sibi magnumque nomen facere;
[4]
satis scire origini
Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem;
proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere.
[5]
nusquam benigne legatio audita est; adeo simul spernebant, simul tantam in medio
[p. 13]
crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. a
plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis quoque
asylum aperuissent; id enim demum conpar conubium fore.
[6]
aegre id Romana pubes passa, et haud dubie ad
vim spectare res coepit. cui tempus locumque aptum
ut daret Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnis;
Consualia vocat.
[7]
indici deinde finitimis spectaculum
iubet, quantoque apparatu tum sciebant aut poterant,
concelebrant, ut rem claram expectatamque facerent.
multi mortales convenere,
[8]
studio etiam videndae novae
urbis, maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini,
Antemnates;
[9]
iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit. invitati hospitaliter per
domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse.
[10]
ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis, signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines
discurrit.
[11]
magna pars forte, in quem quaeque inciderat, raptae; quasdam forma excellentes primoribus
patrum destinatas ex plebe homines, quibus datum
negotium erat, domos deferebant;
[12]
unam longe ante
alias specie ac pulchritudine insignem a globo Talassii cuiusdam raptam ferunt, multisque sciscitantibus,
cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem
factam.
[13]
turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii scelus
deumque invocantes, cuius ad sollemne ludosque per
fas ac fidem decepti venissent.
[14]
nec raptis aut spes
de se melior aut indignatio est minor. sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum, qui conubium finitimis negassent; illas tamen in
matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque
[p. 14]
et, quo nihil carius humano generi sit, liberum
fore;
[15]
mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos. saepe ex iniuria postmodum
gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod
adnisurus pro se quisque sit, ut, cum suam uicem
functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat
desiderium.
[16]
accedebant blanditiae virorum factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.