Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56.
intentus perficiendo templo fabris undique ex
Etruria accitis non pecunia solum ad id publica est
usus, sed operis etiam ex plebe. qui cum haud parvus
et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs
gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis,
quam postquam
[2]
et ad alia ut specie minora sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in
circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum
omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam;
quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia
[p. 63]
quicquam adaequare potuit.
[3]
his laboribus exercita plebe,
quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri
rebatur esse, et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat, Signiam Circeiosque colonos misit,
praesidia urbi futura terra marique.
haec agenti portentum terribile visum:
[4]
anguis ex
columna lignea elapsus cum terrorem fugamque
regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis inplevit curis.
[5]
itaque cum
ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur,
hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit;
[6]
neque responsa sortium ulli alii committere ausus duos
filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria
in Graeciam misit.
[7]
Titus et Arruns profecti. comes
iis additus L. Iunius Brutus, Tarquinia sorore regis
natus, iuvenis longe alius ingenio, quam cuius simulationem induerat. is cum primores civitatis, in quibus
fratrem suum ab avunculo interfectum audisset, neque
in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque
tutus esse, ubi in iure parum praesidii esset.
[8]
ergo ex
industria factus ad imitationem stultitiae cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur
tempora sua.
[9]
is tum ab Tarquiniis ductus Delphos,
ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui.
[10]
quo
postquam ventum est, perfectis patris mandatis cupido
incessit animos iuvenum sciscitandi, ad quem eorum
regnum Romanum esset venturum. ex infimo specu
vocem redditam ferunt: 'imperium summum Romae
habebit, qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri
tulerit.'
[11]
Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus
fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset rem
[p. 64]
summa ope taceri iubent; ipsi inter se, uter prior,
cum Romam redissent, matri osculum daret, sorti permittunt.
[12]
Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem,
velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit,
scilicet quod ea communis mater omnium mortalium
esset.
[13]
reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos
bellum summa vi parabatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.