Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54.
inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de
aliis rebus adsentire se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores essent, ipse identidem belli auctor esse
et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere, quod
utriusque populi vires nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne
liberi quidem potuissent.
[2]
ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret et
dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana
adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.
[3]
ibi
cum inscia multitudine, quid ageretur, proelia parva
inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque
[p. 61]
Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex.
[4]
Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo
tanta caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior
Romae quam filius Gabiis esset.
[5]
itaque postquam satis virium collectum ad omnes
conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum Romam
ad patrem mittit, quidnam se facere vellet, quandoquidem, ut omnia unus publice Gabiis posset, ei dii
dedissent.
[6]
huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequenti nuntio filii;
ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse.
[7]
interrogando expectandoque
responsum nuntius fessus, ut re inperfecta, redit Gabios;
quae dixerit ipse quaeque viderit, refert: seu ira seu
odio seu superbia insita ingenio nullam eum vocem
emisisse.
[8]
sexto ubi, quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus, patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia
opportunos interemit.
[9]
multi palam, quidam, in quibus
minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti.
patuit quibusdam volentibus fuga, alii in exilium acti
sunt absentiumque bona iuxta atque interemptorum
divisui fuere.
[10]
largitiones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi,
donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano
sine ulla dimicatione in manum traditur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.