Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50.
iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum
proceres erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conveniant indicit: esse, quae agere de rebus
communibus velit.
[2]
conveniunt frequentes prima luce;
ipse Tarquinius diem quidem servavit, sed paulo ante,
quam sol occideret, venit. multa ibi toto die in concilio variis iactata sermonibus erant.
[3]
Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat
[p. 57]
invectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae
cognomen—iam enim ita clam quidem mussitantes,
vulgo tamen eum appellabant—; an quicquam superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum?
principibus longe ab domo excitis ipsum,
[4]
qui concilium
indixerit, non adesse. temptari profecto patientiam,
ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. cui enim
non apparere, adfectare eum imperium in Latinos?
[5]
quod si sui bene crediderint cives aut si creditum
illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos,
quamquam ne sic quidem alienigenae, debere;
[6]
sin suos
eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur,
exulatum eant, bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? si se audiant, domum suam quemque
inde abituros neque magis observaturos diem concilii,
quam ipse, qui indixerit, observet.
[7]
haec atque alia eodem pertinentia seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus
cum maxime dissereret, intervenit Tarquinius.
[8]
is finis
orationi fuit; aversi omnes ad Tarquinium salutandum.
qui silentio facto monitus a proximis, ut purgaret se,
quod id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium, cura reconciliandi eos in
gratiam moratum esse et, quia ea res exemisset illum
diem, postero die acturum, quae constituisset.
[9]
ne id
quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim
nullam breviorem esse cognitionem quam inter patrem
et filium, paucisque transigi verbis posse: ni pareat
patri, habiturum infortunium esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.