Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet
superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par.
iam filii prope puberem aetatem erant. eo magis Tarquinius instare, ut quam primum comitia regi creando
fierent;
[2]
quibus indictis sub tempus pueros venatum
ablegavit. isque primus et petisse ambitiose regnum
et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis
animos conpositam:
[3]
cum se non rem novam petere,
quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus regnum
adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam
ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis non
petentem in regnum ultro accitum:
[4]
se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum coniuge ac fortunis omnibus
commigrasse; maiorem partem aetatis eius, qua civilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in vetere patria vixisse;
[5]
domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse; obsequio et observantia in regem
cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso
certasse.
[6]
haec eum haud falsa memorantem ingenti
consensu populus Romanus regnare iussit. ergo virum
cetera egregium secuta, quam in petendo habuerat,
etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in
patres legit, qui deinde minorum gentium sunt appellati,
[p. 43]
factio haud dubia regis, cuius beneficio in curiam
venerant.
bellum primum cum Latinis gessit
[7]
et oppidum
ibi Apiolas vi cepit praedaque inde maiore, quam
quanta belli fama fuerat, revecta ludos opulentius instructiusque quam priores reges fecit.
[8]
tum primum
circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est.
loca divisa patribus equitibusque, ubi spectacula sibi
quisque facerent;
[9]
fori appellati. spectavere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes.
ludicrum fuit equi pugilesque, ex Etruria maxime acciti. sollemnes, deinde annui, mansere ludi, Romani
magnique varie appellati.
[10]
ab eodem rege et circa
forum privatis aedificanda divisa sunt loca; porticus
tabernaeque factae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.