Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. inter haec iam praemissi Albam erant equites,
qui multitudinem traducerent Romam. legiones deinde
ductae ad diruendam urbem.
[2]
quae ubi intravere portas,
non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve
ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus
per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
[3]
sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu obliti, quid relinquerent,
quid secum ferrent, deficiente consilio rogitantesque
alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi
domos suas ultimum illud visuri pervagarentur.
[4]
ut
vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam
fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur pulvisque ex distantibus locis ortus
velut nube inducta omnia inpleverat, raptim quibus
quisque poterat elatis cum larem ac penates tectaque,
in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes
exirent,
[5]
iam continens agmen migrantium inpleverat
vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur
mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa
augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
[6]
egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac
ruinis dedit; templis tamen deum—ita enim edictum
ab rege fuerat—temperatum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.