Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. Numae morte ad interregnum res rediit. inde
Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima
arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit;
[2]
patres auctores facti. hic non solum
proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas viresque tum avita quoque
gloria animum stimulabat. senescere igitur civitatem
otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat.
forte evenit,
[3]
ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent.
[4]
imperitabat tum C. Cluilius Albae. utrimque legati fere sub
[p. 26]
idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, ne quid prius quam mandata agerent; satis
sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici
posse.
[5]
ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio
ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium
celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores
et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant.
[6]
haec renuntiant Tullo. tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. illi
omnium ignari primum purgando terunt tempus: se
invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos,
sed imperio subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur, bellum indicere iussos.
[7]
ad haec Tullus 'nuntiate' inquit 'regi vestro regem Romanum deos facere
testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce
clades belli.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.