previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,
an freta vicinas inter currentia turris,
5an pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
bella quis et paces longum diffundit in aevum?
quid Titius, Romana brevi venturus in ora?
10Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
ut meminit nostri? fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
an tragica desaevit et ampullatur in arte?
15quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus,
privatas ut quaerat opes et tangere vitet [p. 272]
scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo,
ne, si forte suas repetitum venerit olim
grex avium plumas, moveat cornicula risum
20furtivis nudata coloribus, ipse quid audes?
quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum
ingenium, non incultum est et turpiter hirtum.
seu linguam causis acuis seu civica iura
respondere paras seu condis amabile carmen,
25prima feres hederae victricis praemia, quod si
frigida curarum fomenta relinquere posses,
quo te caelestis sapientia duceret, ires. hoc opus,
hoc studium parvi properemus et ampli,
si patriae volumus, si nobis vivere cari.
30Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
quantae conveniat Munatius; an male sarta
gratia nequiquam coit et rescinditur? at vos
seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat
indomita cervice feros, ubicumque locorum
35vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,
pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca. [p. 274]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: