previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,
quo tandem pacto deceat maioribus uti,
disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid
5et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur.
Si te grata quies et primam somnus in horam
delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo,
nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
10nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
Si pranderet holus patienter, regibus uti
nollet Aristippus.’ ‘si sciret regibus uti,
15fastidiret holus qui me notat.’ utrius horum
verba probes et facta doce, vel iunior audi
cur sit Aristippi potior sententia, namque
mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: [p. 362]
scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et
20splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex,
officium facio; tu poscis vilia, verum
dante minor, quamvis fers te nullius egentem.’
omnis Aristippum decuit color et status et res,
temptantem maiora, fere praesentibus aequum,
25contra, quem duplici panno patientia velat,
mirabor, vitae via si conversa decebit.
alter purpureum non exspectabit amictum,
quidlibet indutus celeberrima per loca vadet,
personamque feret non inconcinnus utramque;
30alter Mileti textam cane peius et angui
vitabit chlamydem, morietur frigore, si non
rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus.
Res gerere et captos ostendere civibus hostis
attingit solium Iovis et caelestia temptat:
35principibus placuisse viris non ultima laus est.
non cuivis homini contingit adire Corinthum.
sedit qui timuit ne non succederet. ‘Esto.
quid, qui pervenit, fecitne viriliter?’ atqui
hic est aut nusquam, quod quaerimus, hic onus horret,
40ut parvis animis et parvo corpore maius; [p. 364]
hic subit et perfert, aut virtus nomen inane est,
aut decus et pretium recte petit experiens vir.
Coram rege sua de paupertate tacentes
plus poscente ferent : distat, sumasne pudenter
45an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
indotata mihi soror est, paupercula mater,
et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,’
qui dicit, clamat, ‘victum date!’ succinit alter,
et mihi!’ dividuo findetur munere quadra,
50sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
aut cistam effractam et subducta viatica plorat,
55nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
nulla fides damnis verisque doloribus adsit,
nec semel irrisus triviis attollere curat
fracto crure planum, licet illi plurima manet
60lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
credite, non ludo; crudeles, tollite claudum! ’
quaere peregrinum,’ vicinia rauca reclamat. [p. 366]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ABOLLA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CATE´NA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PERI´SCELIS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBON
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: