previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
5dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
frigus quo duramque famem propellere possit.
hunc si perconteris, avi cur atque parentis
praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
omnia conductis coemens obsonia nummis,
10sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis
dives agris, dives positis in fenore nummis:
quinas hic capiti mercedes exsecat atque
15quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
nomina sectatur modo sumpta veste virili
sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non
'Iuppiter' exclamat simul atque audivit? 'at in se
pro quaestu sumptum facit hic?' vix credere possis,
20quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti
fabula quem miserum gnato vixisse fugato
inducit, non se peius cruciaverit atque hic.
siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc:
dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
25Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui
inguen ad obscaenum subductis usque; facetus
pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum:
nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas
quarum subsuta talos tegat instita veste,
30contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte
virtute esto' inquit sententia dia Catonis;
'nam simul ac venas inflavit taetra libido,
huc iuvenes aequom est descendere, non alienas
35permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit
'sic me' mirator cunni Cupiennius albi.
audire est operae pretium, procedere recte
qui moechis non voltis, ut omni parte laborent
utque illis multo corrupta dolore voluptas
40atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.
hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis
ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem
praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,
hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
45accidit, ut cuidam testis caudamque salacem
demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba negabat.
tutior at quanto merx est in classe secunda,
libertinarum dicoSallustius in quas
non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,
50qua res, qua ratio suaderet quaque modeste
munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno,
hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango',
55ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,
qui patrium mimae donat fundumque laremque,
'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.'
verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde
60personam satis est, non illud, quidquid ubique
officit, evitare? bonam deperdere famam,
rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter-
est in matrona, ancilla peccesne togata?
Villius in Fausta, Sullae gener, hoc miser uno
65nomine deceptus, poenas dedit usque superque
quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
huic si muttonis verbis mala tanta videnti
diceret haec animus 'quid vis tibi? numquid ego a te
70magno prognatum deposco consule cunnum
velatumque stola, mea cum conferbuit ira?'
quid responderet? 'magno patre nata puella est.'
at quanto meliora monet pugnantiaque istis
dives opis natura suae, tu si modo recte
75dispensare velis ac non fugienda petendis
inmiscere. tuo vitio rerumne labores,
nil referre putas? quare, ne paeniteat te,
desine matronas sectarier, unde laboris
plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
80nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos
sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus
rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,
85iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora
molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
90hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia.' verum
depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
matronae praeter faciem nil cernere possis,
95cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
si interdicta petes, vallo circumdatanam te
hoc facit insanum — , multae tibi tum officient res,
custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
ad talos stola demissa et circumdata palla,
100plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
altera, nil obstat: cois tibi paene videre est
ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
metiri possis oculo latus. an tibi mavis
insidias fieri pretiumque avellier ante
105quam mercem ostendi? leporem venator ut alta
in nive sectetur, positum sic tangere nolit,
cantat et adponit 'meus est amor huic similis; nam
transvolat in medio posita et fugientia captat.'
hiscine versiculis speras tibi posse dolores
110atque aestus curasque gravis e pectore pelli?
nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris
115pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si
ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem
continuo fiat. malis tentigine rumpi?
non ego; namque parabilem amo Venerem facilemque.
120illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit vir'
gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire.
candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa
nec magis alba velit quam dat natura videri.
125haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,
Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.
nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
ianua frangatur, latret canis, undique magno
pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
130desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
discincta tunica fugiendum est et pede nudo,
ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. Smart, Theodore Alois Buckley, 1863)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: