previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


His conpositis tertio mense ex hibernis movit exercitum regionem, [2] quae Gazaca appellatur, aditurus. Primus dies quietum iter praebuit, proximus ei nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit, [3] tertio ab omni parte caeli emicare fulgura et nunc internitente luce, nunc condita non oculos modo meantis exercitus, sed etiam animos terrere coeperunt. [4] Erat prope continuus caeli fragor, et passim cadentium fulminum species visebatur, attonitisque auribus stupens agmen nec progredi nec consistere audebat: [5] cum repente imber grandinem incutiens torrentis modo effunditur. Ac primo quidem armis suis tecti exceperant, sed iam nec retinere arma lubrica et rigentes manus poterant nec ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora, [p. 266] cum undique tempestatis violentia maior, quam vita batur, occurreret. [6] Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur, multique prius metu quam labore defetigati prostraverant humi corpora, [7] quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat. Alii se stipitibus arborum admoverant: id plurimis et adminiculum et suffugium erat. [8] Nec fallebat ipsos morti locum eligere se, cum inmobilis vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum fatigatis, nec recusabant extingui quiescendo. Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat. [9] Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique, [10] ut proxima quaeque suffugia occuparent. Nec ulla res magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant. [11] Ceterum efficacior in adversis necessitas quam ratio frigoris remedium invenit: dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt. [12] Continenti incendio ardere crederes saltum et vix inter flammas agminibus relictum locum. Hic calor stupentia membra commovit, [13] paulatimque spiritus, quem continuerat rigor, meare libere coepit. Excepere alios tecta barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas investigaverat, alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saevitia locaverunt. Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa [p. 267] consumpsit. [14] Memoriae proditum est quosdam adplicatos arborum truncis et non solum viventibus, sed etiam inter se conloquentibus similis esse conspectos durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprenderat. [15] Forte Macedo gregarius miles seque et arma male sustentans tamen in castra pervenerat: quo viso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exiluit torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere. [16] Ille diu nec, ubi requiesceret, nec, a quo esset exceptus, agnovit. Tandem recepto calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit. [17] Quem intuens Alexander: ‘Ecquid intellegis, miles,’ inquit, ‘quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti fuit.’ [18] Postero die convocatis amicis copiarumque ducibus pronuntiari iussit, ipsum omnia, quae amissa essent, redditurum. Et promisso fides extitit. [19] Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum 11 milia adduxit pecoraque et armenta: quae distributa pariter militem et damno et fame liberaverunt. [20] Rex gratiam sibi relatam a Sisimithre perlaetus sex dierum cocta cibaria ferre milites iussit, Sacas petens. Totam hanc regionem depopulatus XXX milia pecorum ex praeda Sisimithri dono dat. [21] Inde pervenit in regionem, cui Oxyartes, satrapes nobilis, praeerat, qui se regis potestati fideique permisit. Ille imperio ei reddito haud amplius quam, ut [p. 268] duo ex tribus filiis secum militarent, exegit. [22] Satrapes etiam eo, qui penes ipsum relinquebatur, tradito barbara opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat: [23] id cum multa comitate celebraretur, introduci xxx nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in barbarie raro. [24] Quae quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia fortunae, [25] contra quam non satis cauta mortalitas est. Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas filias virgines, quibus forma praeter Roxanen conparari nulla potuerat, haud alio animo quam parentis aspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regiae stirpi conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere Persas et Macedones conubio iungi: hoc uno modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahi posse. [26] Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse: ne inferri nefas arbitrentur victi, [27] matrimonii iure velle iungi. Insperato gaudio elatus pater sermonem eius excipit, et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panemhoc erat apud Macedonas sanctissimum coeuntium pignus —, quem divisum gladio uterque libabat. [28] Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent. [29] Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit ex captiva [p. 269] geniturus, qui victoribus imperaret. [30] Pudebat amicos super vinum et epulas socerum ex deditis esse delectum, sed post Cliti caedem libertate sublata vultu, qui maxime servit, adsentiebantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, PARTICLES
    • Smith's Bio, Oxa'na
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: