previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hinc Polypercon ad urbem Horam cum exercitu missus inconditos oppidanos proelio vicit: intra [p. 292] munimenta conpulsos secutus urbem in dicionem redegit. [2] Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis potestatem. Quorum incolae armati petram Aornum nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama. [3] vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operae esset, aditum se monstraturum esse promittens. [4] LXXX talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat, [5] dimisit. Leviter armatis dux datus est Myllinas, scriba regis. Hos enim circuitu, quo fallerent hostem, in summum iugum placebat evadere. [6] Petra non, ut pleraeque, modicis ae mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est, cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exurgunt. [7] Radices eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis: [8] ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt. Nec alia expugnandi patebat via, quam ut replerentur. Ad manum silva erat: quam rex ita caedi iussit, ut nudi stipites iacerentur: quippe rami fronde vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit, clamorque exercitus se, index alacritatis, secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupavit. [9] Sic intra septimum diem cavernas expleverant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti. Iuvenesque promptissimos ex sua cohorte xxx delegit: [p. 293] duces his dati sunt Charus et Alexander, [10] quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit, [11] sed ut signum tuba datum est, vir audaciae promptae conversus ad corporis custodes sequi se iubet primusque invadit in rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit, relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur. [12] Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum etiam non periclitantibus: cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semetipsos deflebant. [13] Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsi instabili et lubrico gradu praecipites recidebant. [14] Evaserant tamen Alexander et Charus, quos cum XXX delectis praemiserat rex, et iam pugnare comminus coeperant: sed cum superne tela barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vulnerabant. [15] Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur. [16] Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem omnium praeter ultionem inmemor coepit multosque hasta, quosdam gladio interemit: sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis. [17] Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit. [18] Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se rece- [p. 294] perunt, et barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus. [19] Ceterum Alexander cum statuisset desistere inceptoquippe nulla spes potiundae petrae offerebatur —, tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis. [20] Nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt tympana suo more pulsantes: [21] tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte per invia saxa cursuris. [22] Rex Balacro, qui specularetur, praemisso cognoscit petram fuga Indorum esse desertam. [23] Tum dato signo, ut universi conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: multique, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque invias cotes praecipitati occiderunt, plures aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt. [24] Rex locorum magis quam hostium victor tamen magnae victoriae speciem sacrificiis et cultu deum fecit. Arae in petra locatae sunt Minervae Victoriaeque. [25] Ducibus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum est, petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela permissa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AORNUS
    • Smith's Bio, Ba'lacrus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: