previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Igitur Alexandro finis Indiae ingresso gentium finitimarum reguli occurrerunt imperata facturi, illum tertium Iove genitum ad ipsos pervenisse memorantes: Patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse, ipsum coram adesse cernique. [2] Rex benigne exceptos sequi iussit isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad subigendos, qui aversarentur imperium, iussitque ad flumen Indum procedere et nagivia facere, quis in ulteriora transportari posset exercitus. [3] Illi, quia plura flumina superanda erant, sic iunxere naves, ut solutae plaustris vehi possent rursusque coniungi. [4] Ipse Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam eduxit eosque, qui occurrerunt, levi proelio in urbem proximam conpulit. [5] Iam supervenerat Craterus: itaque, ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit, ne cui parceretur, munimentis urbis, quam obsidebat, incensis. [6] Ceterum, dum obequitat moenibus, sagitta ictus. Cepit tamen oppidum, et omnibus incolis eius trucidatis etiam in tecta saevitum est. [7] Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit. Forte castris ante ipsa moenia in silvestri loco positis nocturnum frigus vehementius quam alias [p. 288] horrore corpora adfecit, opportunumque remedium ignis oblatum est. [8] Caesis quippe silvis flammam excitaverunt, quae lignis alita oppidanorum sepulcra conprehendit. Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt. [9] Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt. [10] Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium, qui discrimen temptaverant, obruti telis sunt Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum dubitatione conperta circumsederi tantum eos et abstineri caedibus iussit: tandemque obsidionis malis fatigati dedidere se. [11] A Libero Patre conditos se esse dicebant: [12] et vera haec origo erat. Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant: inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum. [13] Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem eius ascendit Multa hedera vitisque toto gignitur monte, multae perennes aquae manant. [14] Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri buxique et myrti in illis rupibus agrestis est silva. [15] Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae аc vitium folia [p. 289] decerperent redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur. [16] Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis vallesque resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repente vulgasset. [17] Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus praebitis per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum. [18] Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus. Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit. [19] Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, perventum est. Deseruerant incolae sedes et in avios silvestresque montes confugerant. Ergo Acadira transit aeque vasta et destituta incolentium fuga. [20] Itaque rationem belli necessitas mutavit. Divisis enim copiis pluribus simul locis arma ostendit, oppressique, ubi non expectaverant hostem, [21] omni clade perdomiti sunt. Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque, quas distribuerat, copias iunxit. [22] Superato deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis [p. 290] opulentaeBeiram incolae vocantreliquit, ipse ad Mazagas venit. Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis. [23] XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit. [24] Ad occidentem ac meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent, [25] quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est. XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet, [26] simulque terra hutnore diluta. Ne tamen universa consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta tabulata muros et tegebant et pervios fecerant. [27] Haec munimenta contemplantem Alexandrum consiliique incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere nec tormenta aliter muris admovere, [28] quidam e muro sagitta percussit: et forte in suram incidit telum. Cuius spiculo evolso admoveri equum iussit, quo vectus ne obligato quidem vulnere haud segnius destinata exequebatur. [29] Ceterum cum crus saucium penderet, et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire. [30] Non tamen ante se recepit in castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet, [p. 291] edixit. Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta demoliebantur ingentemque vim materiae faciendo aggeri detrahebant, alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant. [31] Iamque agger aequaverat summae fastigium terrae: itaque turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit laudatisque militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in propugnatores effusa est. [32] Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres, tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum numine agi credebant: pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus. [33] Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri. [34] Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium. [35] Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est. Et credidere quidam plus formae quam miserationi datum: [36] puero quoque certe postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (9 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TURRIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COPHEN
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MASSAGA
    • Smith's Bio, Coenus
    • Smith's Bio, Hephae'stion
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: