previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit. [2] Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum velut leviora magnitudine sua ducens Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur : [3] iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et capiti vis pares facere expetebat. [4] Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris [p. 170] insignibus in devicti transiret habitum. [5] Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur. [6] Litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur, ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam. [7] Amicos vero et equites unaque principes militum, aspernantes quidem, sed recusare non ausos, Persicis ornaverat vestibus. [8] Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum greges et ipsi muliebria pati adsueti sequebantur. [9] Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur, [10] totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria quam bello esse quaesitum: cummaxime vinci ipsos deditos alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros? Pudere iam sui regem: victis quam victoribus similiorem ex Macedoniae imperatore Darei Satrapen factum. [11] Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat. Sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum est. [12] Igitur, ne in seditionem res verteretur, [13] otium interpellandum erat bello, cuius materia opportune alebatur. Namque Bessus veste regia sumpta [p. 171] Artaxerxen appellari se iusserat Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahebat. Haec Satibarzanes nuntiabat: quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, praefecit. [14] Et cum grave spoliis apparatuque luxuriae agmen vix moveretur, suas primum, deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis conferri iussit in medium. [15] Planities spatiosa erat, in quam vehicula onusta perduxerant. Expectantibus cunctis, quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi praecepit. [16] Plagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret. [17] Brevi deinde ratio mitigavit dolorem, habilesque militiae et ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam. [18] Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, subita morte correptus magno desiderio sui adfecerat cunctos. [19] Rex ante omnis maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat: itaque Philotas cum duobus milibus et C relictus, ut iusta fratri persolveret, ipse contendit ad Bessum. [20] Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem [p. 172] satrapeae Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo. [21] Itaque quamquam Besso imminebat, tamen ad Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit. [22] Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitumnec plures subito contrahi poterantBactra perfugit, ceteri proximos montes occupaverunt. [23] Praerupta rupes est, qua spectat occidentem, eadem, qua vergit ad orientem, leniore summissa fastigio : multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant. [24] Circuitus eius XXX et duo stadia conprehendit. In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent. Ipsi, qua rupes sedit, arborum truncos et saxa obmoliuntur. [25] XIII milia armata erant. In quorum obsidione Cratero relicto ipse Satibarzanen sequi festinat. At, quia longius abesse eum cognoverat, ad expugnandos eos, qui edita montium occupaverant, redit. [26] Ac primo repurgari iubet, quidquid ingredi possent, deinde, ut occurrebant in viae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor videbatur obstante natura. [27] Ше, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes aliud atque aliudita ut fieri solet, ubi prima quaeque damnamussubiciente animo. [28] Haesitanti, quod ratio non potuit, fortuna consilium subministravit. Vehemens favonius erat, et multam [p. 173] materiam ceciderat miles aditum per saxa molitus. Haec vapore torrida flamma arserat: [29] ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est. [30] Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit. Flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube absconderat caelum. [31] Sonabant incendio silvae, atque ea quoque, quae non incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant, sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat. [32] Varia igitur caede consumpti sunt: alii in medios ignis, alii petris praecipitavere se, quidam hostium manibus obtulerunt, pauci semustulati venere in potestatem. [33] Hinc ad Craterum, qui Artacana obsidebat, redit. Ille omnibus praeparatis regis expectabat adventum captae urbis titulo, sicut par erat, cedens. [34] Igitur Alexander turres admoveri iubet: ipsoque aspectu barbari territi e muris supinas manus tendentes orare coeperunt: iram in Satibarzanen, defectionis auctorem, reservaret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex data venia non obsidionem modo solvit, sed omnia sua incolis reddidit. [35] Ab hac urbe digresso supplementum novorum militum occurrit: Zoilus D equites ex Graecia adduxerat, III milia ex Illyrico Antipater miserat, Thessali equites C et XXX cum Philippo erant, ex Lydia II milia et sescenti, peregrinus miles, advenerant, CCC equites gentis eiusdem sequebantur. [36] Hаc manu adiecta adit Dran- [p. 174] gas: bellicosa natio est. Satrapes erat Barzaentes, sceleris in regem suum particeps Besso: is suppliciorum, quae meruerat, metu profugit in Indiam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: