previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed ut primum instantibus curis laxatus est animus militarium rerum quam quietis otiique patientior, excepere eum voluptates, et, quem arma Persarum non fregerant, vitia vicerunt: [2] tempestiva convivia et perpotandi pervigilandique insana dulcedo ludique et greges pelicum. Omnia in externum lapsa morem. Quem ille aemulatus quasi potiorem suo ita popularium animos oculosque pariter offendit, ut a plerisque amicorum pro hoste haberetur. [3] Tenaces quippe disciplinae suae solitosque parco аc parabili victu ad inplenda naturae desideria defungi in peregrina et devictarum gentium mala inpulerat. [4] Hinc saepius conparatae in caput eius insidiae, secessio militum et liberior inter mutuas querellas dolor, ipsius deinde nunc ira, nunc suspiciones, quas excitabat inconsultus pavor, ceteraque his similia, quae deinde dicentur. [5] Igitur cum tempestivis conviviis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat non contentus artificum, quos e Graecia exciverat, turba: quippe captivae iubebantur suo ritu canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen. [6] Inter quas unam [p. 156] rex saepe conspexit maestiorem quam ceteras et producentibus eam verecunde reluctantem. Excellens erat forma, et formam pudor honestabat: deiectis in terram oculis et, quantum licebat, ore velato suspicionem praebuit regi, [7] nobiliorem esse, quam ut inter convivales ludos deberet ostendi. Ergo interrogata, quaenam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis, filio eius geni tam esse respondit, uxorem Hystaspis fuisse. Propinquus hic Darei fuerat, magni et ipse exercitus praetor. [8] Adhuc in animo regis tenues reliquiae pristini moris haerebant: itaque fortunam regia stirpe genitae et tam celebre nomen neptem Ochi reveritus non dimitti modo captivam, [9] sed etiam restitui ei suas opes iussit, virum quoque requiri, ut reperto coniugem redderet. Postero autem die praecepit Hephaestioni, ut omnes captivos in regiam iuberet adduci. Ibi singulorum nobilitate spectata secrevit a vulgo, quorum eminebat genus. M hi fuerunt: inter quos repertus est Oxathres, Darei frater, non illius fortuna quam indole animi sui clarior. [10] XXVI milia talentum proxima praeda redacta erant omnino: duodecim milia in congiarium militum absumpta sunt, par huic pecuniae summa custodum fraude subtracta est. [11] Oxydates erat nobilis Perses, qui a Dareo capitali supplicio destinatus cohibebatur in vinculis: huic liberato satrapeam Mediae attribuit fratremque Darei recepit in cohortem amicorum omni vetustae claritatis honore servato. [p. 157] Hinc in Parthienen perventum est, [12] tunc ignobilem gentem, nunc caput omnium, qui post Euphraten et Tigrim amnes siti Rubro mari terminantur. [13] Scythae regionem campestrem ac fertilem occupaverant, graves adhuc accolae. Sedes habent et in Europa et in Asia: qui super Bosphorum colunt, adscribuntur Asiae, at, qui in Europa sunt, a laevo Thraciae latere ad Borysthenem atque inde ad Tanaim alium amnem recta plaga attinent. [14] Tanais Europam et Asiam medius interfluit. Nec dubitatur, quin Scythae, qui Parthos condidere, non a Bosphoro, sed ex Europae regione penetraverint. [15] Urbs erat ea tempestate clara Hecatompylos, condita a Graecis: ibi stativa rex habuit commeatibus undique advectis. Itaque rumor, otiosi militis vitium, sine auctore percrebruit, regem contentum rebus, quas gessisset, in Macedoniam protinus redire statuisse. Discurrunt lymphatis similes in tabernacula et itineri sarcinas aptant: [16] signum datum crederes, ut vasa colligerent totis castris. Tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad regem. [17] Fecerant fidem rumori temere vulgato Graeci milites redire iussi domos: quorum equitibus singulis denarium sena milia cum data essent, peditibus singula milia, ipsis quoque finem militiae adesse credebant. [18] Haud secus, quam par erat, territus, qui Indos atque [p. 158] ultima Orientis peragrare statuisset, praefectos copiarum in praetorium contrahit obortisque lacrimis ex medio gloriae spatio revocari se victi magis quam victoris fortunam in patriam relaturum conquestus est: [19] nee sibi ignaviam militum obstare, sed deum invidiam, qui fortissimis viris subitum patriae desiderium admovissent paulo post in eandem cum maiore laude famaque redituris. [20] Tum vero pro se quisque operam suam offerre, difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque obsequium, [21] si animos eorum leni et apta oratione permulcere voluisset: numquam infractos et abiectos recessisse, quotiens ipsius alacritatem et tanti animi spiritus haurire potuissent. Ita se facturum esse respondit: illi modo vulgi aures praepararent sibi. Satisque omnibus, quae in rem videbantur esse, conpositis vocari ad contionem exercitum iussit, apud quem talem orationem habuit:

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: