previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


His ita conpositis in regionem, quae Sittacene vocatur, pervenit: fertilis terra copia rerum et omni commeatu abundans. [2] Itaque diutius ibi substitit ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova: [3] qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erantchiliarchas vocabanttunc primum in nunc numerum copiis distributis: namque antea quingenariae cohortes fuerant nec fortitudini praemia cesserant. [4] Ingens militum turba convenerat egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe verone an falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat. [5] Primus omnium virtutis causa donatus est Atarrhias senior, qui omissum apud Halicarnason a iunioribus proelium unus maxime accenderat, proximus ei Antigenes visus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit, quartus Amyntae datus, post hos Antigonus et ab eo Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum Theodotus, [6] ultimum obtinuit Hellanicus. In disciplina quoque militari relicta a maioribus pleraque summa utilitate [p. 115] mutavit. Nam cum ante equites in suam quisque gentem discriberentur seorsus a ceteris, exempto nationum discrimine praefectis non utique suarum gentium, sed delectis attribuit. [7] Tuba, cum castra movere vellet, signum dabat, cuius sonus plerumque tumultuantium fremitu ex oriente haud satis exaudiebatur: ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminens pariter omnibus conspicuum observabatur ignis noctu, fumus interdiu. [8] Iamque Susa ei adituro Abulites, regionis eius praefectus, sive Darei iussu, ut Alexandrum praeda retineret, sive sua sponte filium obviam misit, traditurum se urbem promittens. [9] Benigne iuvenem excepit rex et eodem duce ad Choaspin amnem pervenit, delicatam, ut fama est, vehentem aquam. Hic Abulites cum donis regalis opulentiae occurrit. [10] Dromades cameli inter dona erant velocitatis eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverat, Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente fortuna. [11] Ut vero urbem intravit, incredibilem ex thesauris summam pecuniae egessit, L milia talentum argenti non signati forma, sed rudi pondere. [12] Multi reges tantas opes longa aettur: quas una hora in externi regis manus intulit. [13] Consedit deinde in regia sella multo excelsiore quam pro habitu corporis. Itaque, cum pedes imum gradum non contingerent, unus [p. 116] ex regiis pueris mensam subdidit pedibus. [14] Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisivit. Illе indicat Da reum vesci in ea solitum, seque sacram eius mensam ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse. [15] Subiit ergo regem verecundia violandi hospitales deos, iamque subduci iubebat, cum Philotas: ‘Minime vero haec feceris, rex, sed omen quoque accipe, mensam, ex qua libavit hostis epulas, tuis pedibus esse subiectam.’ [16] Rex Persidis finem aditurus Susa urbem Archelao et praesidium III milium tradidit, Xenophilo arcis cura mandata est mille Macedonum aetate gravibus praesidere arcis custodiae iussis, [17] thesaurorum Callicrati tutela permissa, satrapea regionis Susianae restituta Abulitae. Matrem quoque et liberos Darei in eadem urbe deponit. [18] Ac forte Macedonicas vestes multamque purpuram dono ex Macedonia sibi missam cum iis, quae confecerant, tradi Sisigambi iubetomni namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur — [19] admonerique iussit, ut, si cordi ei quoque vestis esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret, donoque se, quae docerent, dare. Ad hanc vocem lacrimae obortae prodidere animum aspernantis id munus: quippe non aliud magis in contumeliam Persarum feminae [p. 117] accipiunt quam admovere lanae manus. [20] Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa. Ipse ergo pervenit ad eam et: ‘Mater,’ inquit, ‘hanc vestem, qua indutus sum, sororum non donum solum, sed etiam opus vides: [21] nostri decepere me mores. Cave, obsecro, in contumeliam acceperis ignorationem meam. Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt. [22] Scio apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum ilia permisit: quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, ipse steti. Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: