previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


At Bessus occidendi protinus regis impetum cеpеrat: ed veritus, ne gratiam Alexandri, nisi vivum eum tradidisset, inire non posset, dilato in proximam noctem sceleris consilio agere gratias incipit, quod perfidi hominis insidias iam Alexandri opes spectantis prudenter cauteque vitasset: donum eum hosti laturum fuisse regis caput. [2] Nec mirari hominem mercede conductum omnia habere venalia: sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri. [3] Purganti deinde se deosque patrios testes fidei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, haud dubius, quin vera deferrentur a Graecis: sed eo rerum ventum erat, [4] ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi. XXX milia erant, quorum inclinata in scelus levitas timebatur, mi milia Patron habebat: quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem videbat offerri. Itaque praeoptabat inmerito quam iure violari. [5] Besso tamen insidiarum consilium purganti respondit, Alexandri sibi non minus iustitiam quam virtutem esse perspectam. Falli eos, qui proditionis ab eo praemium expectent: [6] violatae fidei neminem acriorem fore vindicem ultoremque. Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex proximo vico ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso erat, armati stabant. [7] Inter haec Dareus Artabazum acciri iubet, expositisque, quae Patron detulerat, haud [p. 143] dubitare Artabazus, quin transeundum esset in castra Graecorum: Persas quoque periculo vulgato secuturos. [8] Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illud visurus, amplectitur perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet: capite deinde velato, ne inter gemitus digredientem velut a rogo intueretur, in humum pronum corpus abiecit. [9] Tum vero custodiae eius adsueti, quos regis salutem vel periculis vitae tueri oportebat, dilapsi sunt, clam armatis, quos iam adventare credebant, haud rati se futuros pares. Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis spadonibus, quia, quo discederent, non habebant, circumstantibus regem. [10] At ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo volutabat. Iamque solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiverat, perosus Bubacen vocari iubet. [11] Quem intuens: ‘Ite,’ inquit, ‘consulite vobis ad ultimum regi vestro, ut decebat, fide exhibita: ego hic legem fati mei expecto. Forsitan mireris, quod vitam non finiam : alieno scelere quam meo mori malo.’ [12] Post hanc vocem spado gemitu non tabernaculum modo, sed etiam castra conplevit. Inrupere deinde alii laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatii regem deplorare coeperunt. [13] Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne inpie deserere regem viderentur. [14] Varius ac dissonus clamor sine duce ac sine imperio totis castris referebatur. Besso et Nabarzani nuntiaverant sui regem a semetipso interemptum esseplanctus eos [p. 144] [15] deceperat —: itaque citatis equis advolant sequentibus, quos ad ministerium sceleris delegerant, et, cum tabernaculum intrassent, quia regem vivere spadones indicabant, [16] conprehendi vincirique iusserunt. Rex curru paulo ante vectus et deorum auspiciis ac summis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique contectum inponitur. [17] Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt. [18] Artabazus cum iis, qui imperio parebant. Graecisque militibus Parthienen petebat omnia tutiora parricidarum comitatu ratus. [19] Persae promissis Bessi onerati maxime, quia nemo alius erat, quem sequerentur, coniunxere se Bactrianis agmen eorum tertio adsecuti die. [20] Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt nova ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant, ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset, custodes procul sequebantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: