previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iam tota Syria, iam Phoenice quoque excepta Tyro Macedonum erat, habebatque rex castra in continenti, a qua urbem angustum fretum dirimit. [2] Tyros, et magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri acceptura videbatur quam imperium. Coronam igitur auream donum legati adferebant commeatusque large et hospitaliter ex oppido advexerant. Ille dona ut ab amicis accipi iussit benigneque legatos adlocutus Herculi, quem praecipue Tyrii colerent, sacrificare velle se dixit: [3] Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se vero, ut id faceret, etiam oraculo [p. 46] monitum. [4] Legati respondent esse templum Herculis extra urbem in ea sede, quam Palaetyron ipsi vocent: [5] ibi regem deo sacrum rite facturum. Non tenuit iram, cuius alioqui potens non erat. Itaque: ‘Vos quidem,’ inquit, ‘fiducia loci, quod insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis, sed brevi ostendam in continent vos esse. Proinde sciatis licet, aut intraturum me urbem aut oppugnaturum.’ [6] Cum hoc responso dimissi suos monere coeperunt, ut regem, quem Syria, [7] quem Phoenice recepisset, ipsi quoque urbem intrare paterentur. At illi loco satis fisi obsidionem ferre decreverant. Namque urbem a continenti quattuor stadiorum fretum dividit Africo maxime obiectum crebros ex alto fluctus in litus evolventi. [8] Nec accipiendo operi, quo Macedones continenti insulam iungere parabant, quicquam magis quam ille ventus obstabat. Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt, Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae. [9] Praeter hanc difficultatem haud minor alia erat. Muros turresque urbis praealtum mare ambiebat: non tormenta nisi e navibus procul excussa mitti, non scalae moenibus adplicari poterant, praeceps in salum murus pedestre interceperat iter: naves nec habebat rex et, si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant. [10] Inter quae parva dictu res Tyriorum fiduciam accendit. Carthaginiensium legati ad celebrandum [p. 47] sacrum anniversarium more patrio tunc venerant: quippe Carthaginem Tyrii condiderunt semper parentum loco culti. [11] Hortari ergo Poeni coeperunt, ut obsidionem forti animo paterentur: brevi Carthagine auxilia ventura. Namque ea tempestate magna ex parte Puni eis classibus maria obsidebantur. [12] Igitur bello decreto per muros turresque tormenta disponunt, arma iunioribus dividunt, opifices, quorum copia urbs abundabat, in officinas distribuunt. Omnia belli apparatu strepunt: ferreae quoque manusharpagonas vocant —, quas operibus hostium inicerent, corvique et alia tuendis urbibus excogitata praeparabantur. [13] Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, inpositum esset, admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis extitisse dicuntur: idque omen in Macedonum interitum verterunt Tyrii. [14] Apud Macedonas quoque cum forte panem quidam militum frangerent, manantis sanguinis guttas notaverunt, territoque rege Aristander, peritissimus vatum, si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id triste futurum ait: contra, cum ab interiore parte manaverit, urbi, quam obsidere destinassent, exitium portendere. [15] Alexander cum et classem procul haberet et longam obsidionem magno sibi ad cetera inpedimento videret fore, caduceatores, qui ad pacem eos conpellerent, misit: quos Tyrii contra ius gentium occisos praecipitaverunt in altum. Atque ille suorum tam indigna morte commotus urbem obsidere statuit. [p. 48] [16] Sed ante iacienda moles erat, quae continenti urbem committeret. Ingens ergo animis militum desperatio incessit cernentibus profundum mare, quod vix divina ope posset inpleri: quae saxa tam vasta, quas tam proceras arbores posse reperiri? exhauriendas esse regiones, ut illud spatium exaggeraretur: exaestuare semper fretum, quoque artius volutetur inter insulam et continentem, hoc acrius furere. [17] At ille haudquaquam rudis pertractandi militares animos speciem sibi Herculis in somno oblatam esse pronuntiat dextram porrigentis: illo duce, illo aperiente in urbem intrare se visum. Inter haec caduceatores interfectos, gentium iura violata referebat: unam esse urbem, quae cursum victoris morari ausa esset. [18] Ducibus deinde negotium datur, ut suos quisque castiget, satisque omnibus stimulatis opus orsus est. Magna vis saxorum ad manum erat Tyro Vetere praebente, materies ex Libano monte ratibus et turribus faciendis advehebatur. [19] Iamque a fundo maris in altitudinem modicam opus creverat, [20] nondum tamen aquae fastigium aequabat, cum Tyrii parvis navigiis admotis per ludibrium exprobrabant, illos armis inclitos dorso sicut iumenta onera gestare: interrogabant etiam, num maior Neptuno Alexander esset. Haec ipsa insectatio alacritatem militum accendit. [21] Iamque paulum moles aqua eminebat, et simul aggeris latitudo crescebat urbique admovebatur, cum Tyrii magnitudine molis, cuius incrementum eos antea fefellerat, conspecta levibus navigiis nondum commissum [p. 49] opus circumire coeperunt, missilibus quoque eos, qui pro opere stabant, incessere. [22] Multis ergo inpune vulneratis, cum et removere et adpellere scaphas in expedito esset, ad curam semet ipsos tuendi ab opere converterant. Et, quo longius moles agebatur a litore, hoc magis, quidquid ingerebatur, praealtum absorbebat mare. [23] Igitur rex munientibus coria velaque iussit obtendi, ut extra teli iactum essent, duasque turres ex capite molis erexit, e quibus in subeuntes scaphas tela ingeri possent. [24] Contra Tyrii navigia procul a conspectu hostium litori adpellunt expositisque militibus eos, qui saxa gestabant, obtruncant. In Libano quoque Arabum agrestes inconpositos Macedonas adorti xxx fere interficiunt paucioribus captis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (12 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CORVUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHOENI´CIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TYRUS
    • Smith's Bio, Aristander
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: