previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Interim Alexander, ut et demonstratum a transfuga insidiarum locum circumiret et Dareo, qui cornu tuebatur, occurreret, agmen obliquum incedere iubet. [2] Dareus quoque eodem suum obvertit Besso admonito, ut Massagetas equites in laevum Alexandri cornu a latere invehi iuberet. [3] Ipse ante se falcatos currus habebat: quos signo dato universos in hostem effudit. Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum satis proviso impetu obtererent. [4] Alios ergo hastae multum ultra temonem eminentes, alios ab utroque latere demissae falces laceravere. Nec sensim Macedones cedebant, sed effusa fuga turbaverant ordines. [5] Mazaeus quoque perculsis metum incussit mille equitibus ad diripienda hostis inpedimenta circumvehi iussis, ratus captivos quoque, qui simul adservabantur, rupturos vincula, cum suos adpropinquantes vidissent. [6] Non fefellerat Parmenionem, qui in laevo erat: propere igitur Polydamanta mittit qui regi et periculum ostenderet et, quid fieri iuberet, consuleret. [7] Ille audito Polydamante: ‘Abi, nuntia,’ inquit, ‘Parmenioni, si acie vicerimus, non nostra solum nos recuperaturos, [p. 97] sed etiam, quae hostium sunt, occupaturos. [8] Proinde non est, quod virium quicquam subducat ex acie, sed, ut me, ut Philippo patre dignum est, contempto sarcinarum damno fortiter dimicet.’ [9] Interim barbari inpedimenta turbaverant caesisque plerisque custodum captivi vinculis ruptis, quidquid obvium erat, quo armari possent, arripiunt et adgregati suorum equitibus Macedonas ancipiti circumventos malo invadunt. [10] Laeti, qui circa Sisigambim erant, vicisse Dareum, ingenti caede prostratos hostis, ad ultimum etiam inpedimentis exutos esse nuntiant: quippe eandem fortunam ubique esse credebant et victores Persas ad praedam discurrisse. [11] Sisigambis hortantibus captivis, ut animum a maerore adlevaret, in eodem, quo antea fuit, perseveravit. Non vox ulla excidit ei, non oris color vultusve mutatus est: sedit inmobiliscredo, praecoqui gaudio verita inritare fortunam —, adeo ut, quid mallet, intuentibus eam fuerit incertum. [12] Inter haec Menidas, praefectus equitum Alexandri, cum paucis turmis opem inpedimentis laturus adveneratest incertum, suone consilio an regis imperio —, sed non sustinuit Cadusiorum Scytharumque impetum: quippe vix temptato certamine refugit ad regem, amissorum inpedimentorum testis magis quam vindex. [13] Iam consilium Alexandri dolor vicerat, et, ne cura recuperandi sua militem a proelio averteret, non inmerito verebatur: itaque Areten, ducem hastatorumsarisophoros vocabant — [14] adversus Scythas mittit. Inter haec currus, qui circa prima signa turbaverant aciem, in phalangem invecti erant : Macedones confirmatis [p. 98] animis in medium agmen accipiunt. [15] Vallo similis acies erat: iunxerant hastas et ab utroque latere temere incurrentium ilia suffodiebant. Circumire deinde et currus et propugnatores praecipitare coeperunt. Ingens ruina equorum aurigarumque aciem conpleverat: [16] hi territos regere non poterant, qui crebra iactatione cervicum non iugum modo excusserant, sed etiam currus everterant, vulnerati interfectos trahebant, nec consistere territi nec progredi debiles poterant. [17] Paucae tamen evasere quadrigae in ultimam aciem iis, quibus inciderunt, miserabili morte consumptis: quippe amputata virorum membra humi iacebant, et, quia calidis adhuc vulneribus aberat dolor, trunci quoque et debiles quidam arma non omittebant, donec multo sanguine effuso exanimati procumberent. [18] Interim Aretes Scytharum qui inpedimenta diripiebant, duce occiso gravius territis instabat. Supervenere deinde a Dareo Bactriani pugnaeque vertere fortunam. Multi ergo Macedonum primo impetu obtriti sunt, plures ad Alexandrum refugerunt. [19] Tum Persae clam ore sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem quasi ubique profligatum incurrerunt. Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat, solus accendere: confirmatisque tandem animis ire in hostem iubet. [20] Rarior acies erat in dextro cornu Persarum: namque inde Bactriani discesserant ad opprimenda inpedimenta. Itaque Alexander laxatos ordines invadit et multa caede hostium invehitur. [21] At qui in laevo cornu erant Persae, spe posse eum includi agmen suum a tergo dimicantis opponunt: ingensque pericu- [p. 99] lum in medio haerens adisset, ni equites Agriani calcaribus subditis circumfusos regi barbaros adorti essent aversosque caedendo in se obverti coegissent. Turbata erat utraque acies. Alexander et a fronte et a tergo hostem habebat ... [22] Qui averso ei instabant, et ipsi ab Agrianis equitibus premebantur. Bactriani inpedimentis hostium direptis reversi ordines suos recuperare non poterant, plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat, dimicabant. [23] Duo reges iunctis prope agminibus proelium accenderant. Plures Persae cadebant, par ferme utrimque numerus vulnerabatur. Curru Dareus, Alexander equo vehebatur. [24] Utrumque delecti tuebantur sui immemores: quippe amisso rege nec volebant salvi esse nec poterant. Ante oculos sui quisque regis mortem occumbere ducebat egregium. [25] Maximum tamen periculum adibant, quos maxime tuebantur: quippe sibi quisque caesi regis expetebat decus. [26] Ceterum, sive ludibrium oculorum sive vera species fuit, qui circa Alexandrum erant, vidisse se crediderunt paulum super caput regis placide volantem aquilam, non sono armorum, non gemitu morientium territam, diu que circa equum Alexandri pendenti magis quam volanti similis adparuit. [27] Certe vates Aristander alba veste indutus et dextra praeferens lauream militibus in pugnam intentis avem monstrabat haud dubium victoriae auspicium. [28] Ingens ergo alacritas et fiducia paulo ante territos accendit ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante [p. 100] ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec aut Persae aut Macedones dubitavere, quin ipse rex esset occisus. [29] Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri. Laevumque cornu in fugam effusum destituerat currum, quem a dextra parte stipati in medium agmen receperunt. [30] Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret: sed eminens curru nondum omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat, [31] dumque inter spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexander mutato equoquippe plures fatigaveratresistentium adversa ora fodiebat, fugientium terga. [32] Iamque non pugna, sed caedes erat, cum is Dareus quo que currum suum in fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat: [33] ergo haud secus quam in tenebris errabant ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur: haec sola fugientis vestigia excepta sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: